useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXXVII
Signature: DCCCXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1030
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri waimari filii domni waimari gloriosi principis, mense iulius, tertiadecima indictione. ideoque ego muntoru filius alechisi ante presentia comitis et alii testes vicariationis ordine tradidit tibi aldemari presbiteri et abbati sortionem meam de una pecia de terra cum arbustum, quod abeo in actum pandola finibus rotense, ubi oratusu dicitur, infra as finis et mensuriis: de tribus partibus fine bie: da occidente fine ipsius aldemari: a meridie sunt passi triginta duo: ab oriente passi quinquaginta sex: a septemtrionis sunt passi quinquaginta quadtuor: alia parte sunt passi sexaginta unum; fuit mensuratum ad iusto passum cum omnia infra se abentes omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua inclita nonam partem de inclita suprascripta res tibi nominato aldemari abbati tradidimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique eredibus illut abendum, dominandum, poxidendum, omnia inde faciendum quod bolueritis, absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione; et pro confirmandum vobis anc mea bicariatione per aliam cartulam, que aput me firmatam retineo, recepit a te una pecia de terra cum arbustum in ipso locum ubi campanole dicitur, in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit; et est illut quod mihi dedit ipsum abbatem, longitudo ex omni loco ana passi triginta et sex, latitudo vero ana passi septem; finitoque vero anc mea bicariatione per combenientia wadia ego muntori dedit tibi nominato aldemari abbati, et mediatorem tibi posuit me ipsum; et per ipsa guadia obligo me meosque eredes amodo et semper antistandum et defensandum inclita nonam partem, quod est meam sortione de iamdicta rebus infra suprascripte finis et mensurie tibi tuique heredibus da omnes omines omnique partibus. quando bolueritis, per vos siatis exinde auctores et defensores, cum monimen et ratione que exinde abere potueritis, qualiter vobis placuerit, ut si etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta triginta auri solidorum Constantini. quando nos auctores et defensores quesieritis abere, nos autem et nostris eredibus omni tempore inclitum illut tibi nominato aldemari abbati, qui sis filius andree, et ad tuos defensemus, et omnia adimpleamus et defensemus, vobis vestrisque eredibus omnia, quantum et quomodo superius legitur, per iamdicta wadia et obligata pena. et taliter scribere rogabimus te mirandus notarius. actum rota. + Ego qui supra guaiferi + Ego sikenolfus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.