Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXLI
Signature: DCCCXLI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1031
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps, filius quondam domni guaimari principis, mense nobember, quintadecima indictione. Memoratorium factu a me truppoaldus dei gratia habbas scriba palatii ecclesie sancte marie pertinentem supradicti mangni principis et de germani sui et iohanni comiti, thio illorum filio domni iohanni olim principis, eo quod ante subscripti testes per combenientia coniunsit me cum ebreis, i sunt iosep filius elie, et gautius filius samueli, abraam filius manueli, et maio filius moisen, iaquinto filius gautii, abraam filius elie, esagia filius calep, minachem filius elie propter unum puteum pertinentem ipsius ecclesie, que factum est in terra, ipsius ecclesie intus hec civitate intus ipsa iudaica, qui de ex omni parte ad fine ipsius ecclesie coniuntum est, et iam ipse puteum de ante os annos ipsi ebrei cum aliis da pars ipsius ecclesie tenuerunt. Modo quidem combenientibus inter nobis, ego autem tradidit ipso puteum ipsorum ebrei in tali ordine, ut amodo et usque biginti nobem anni conpleti ad illorum sint potestatem illut tenendum et conciare ipso puteum, sicut de antea fuit factum et conciatum, et de super faciant cammarella11cammarella, vox vulgaris, idest aedicula., et sic beniant facta, sicut de 1cammarella, vox vulgaris, idest aedicula. antea fuit, ut da parte meridie abeat vice de bia ad auriendum aqua de ipso puteum, et illis et illorum eredes potestatem abeant de ipso puteum aquam aurire, et tollere quanta boluerit, et portare ad domus illorum, et licentia aberent illis ad alie ebreis aqua de ipso puteum dare ad auriendum quanta boluerit, et nullam lesionem aut contrarietatem faciant a foras ipso puteum in illut quod in ipsa ecclesia pertinet, et pro censum exinde per omnis annu amodo et usque ipso constitutum darent mihi vel in pars ipsius ecclesie in chalendis septembrii mensis dua paria de otra22otra: uter. caprina bona obtima, qualis meliores se inbenire 2otra: uter. potuerit inter ipsa iudaica, sine omni macula et lesione, et unum cingulu bonum de siricu mundum, sicut meruerit; et si forsitans mihi vel in pars ipsius ecclesie non placuerit tollere ipsa otra, stetit inter nobis, ut per omnis annu per ipsa kalendas dare nobis pro ipsa otra duo auri tari boni de moneta bona et medium tari et ipsum cingnulu, sicut supradictum est. de qua per combenientia guadia mihi toti ipsi ebrei dederunt, et mediatores posuerunt ipsum gautium, et ipsum abraam filium manueli, et ipsum iosep filium elie, et predictu maio pro se et pro ipsi alii mediatori exierunt; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta biginti auri solidorum Constantini. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius. + Ego iohannes notarius me subscripsi + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXLI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc841/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success