useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 160
Signature: 160

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
165. De Theoderico comite Huxarensi cum Wibaldo in gratiam reverso. (M. 145.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 160, S. 288
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 160, S. 288

    Graphics: 
    x

    1149 Anno Domini 1149, prelationis autem domni Wiboldi ab- ebr'8 batis in Corbeiensi aecclesia tertio, Theodericus comes villae* 1. V. ep. 83 supra p. 157. 2. Huxareusis.

    WIBALDI EPISTOLA 165. 273

    a Reinhero de Porta interpellatus est de duello; qui hoc impone- 1149 bat ei, quod ex consilio eius equi domini sui abbatis sublati atque enecati fuerint1, idque singulari certamine contra eum se asser- turum proposuit. Cum ergo pro huiusmodi perfidiae suspicione tam a domno abbate quam ab omnibus pene comministerialibus suis Theodericus execrabilis et odiosus haberetur, volens se ex- purgare de imposita sibi perfidia, paratum se et promptum ad duellum contra R(einherum) dicebat. Prudentiores vero condo- mestici eorum, considerantes, non absque communi turpitudine comparium suorum inter duos coequales suos huiusmodi pugnam posse committi, domnum abbatem obnixis precibus rogabant, quatinus satisfactionem Th(eoderici) reciperet, qui ad gratiam ipsius redire et pro obiecto sibi crimine sive per iusticiam sive per misericordiam satisfacere paratus esset. Huic ergo peti- cioni domnus abbas non abnuens, elegit ex ministerialibus suis: octo, videlicet Karolum senem, Elvericum comitem*, Heinricum de Rikh...", Heinricum de Liutmarsenb, Godescalcum de Gode- lovessen', Bunonem, Udonem, Reimmarum; quos huius reconci- liationis consiliarios constituit, ut, quicquid isti secundum hone- statem ipsius et aecclesiae in consilio invenirent, ipse sequeretur; hocque eis se facturum promisit. Exponens itaque eis causas, pro quibus in gratia sua Th(eodericus) non esset, reliquit eis, qualiter secundum honestatem suam et aecclesiae, communicato inter se consilio, reconciliationem ordinarent, hoc premonito, ut Reinherum de hac reconciliatione non exciperent. Prenominati igitur octo, diu inter se habito consilio, in hoc tandem consen- serunt: ut domnus abbas sua auctoritate et imperio duellum inter R(einherum) et Th(eodericum) eximeret; ac Th(eodericus) in sacris reliquiis beatid Viti iuramento comprobaret, se innocen- tem esse de his, que R(einherus) ipsi obiecerat et pro quibus eum ad pugnam vocaverat; et hoc iuramentum absque contra- dictione R(einheri) fieret; sicque per domnum abbatem tam de hac causa quam de aliis, si que inter eos essent, in presenti

    a. Rikfi. c. an Rikhersen? b. Liutm. c. c. Godelovess. c. d. baeati c.

    1. d. 29 Dec. 1148. V. ep. 149 supra p. 230. 2. de Horhusen.

    J*rrK, Bibliotheca I. 18

    274 WIBALDI EPISTOLA 165.

    1149 reconciliarentur; mramentum demde Th(eodencus) m eisdem re- liquns prestaret, quod absque et voluntate atque conscientia sua domnus abbas equos suos perdidisset; postmodum iuraret, quod cum domno Heinrico post depositionem eius reconciliationem nullam fecerit; duodecim preterea obsides de propinquis suis domno abbati daret, quod nunquam deinceps contra domnum abbatem vel facto vel consilio scienter ageret, quod si huius sponsionis prevaricator aliquando existeret, hos duodecim obsides eque ut domnum abbatem inimicos et adversarios haberet. Hoc ergo consilium domnus abbas, quemadmodum promiserat, secutus est. Th(eodericus) primum iuramentum explevit, quod ad R(ein- herum) pertinuit; secundum et tertium iuramentum, que ad domnum abbatem pertinebant, pro misericordia abbas sponte etiam non rogatus ei remisit, pugnam utrisque interdixit, deinde ipsos ad invicem reconciliavit. Dedit consequenter Th(eodericus) obsides fidei sue duodecim ex propinquis suis, hos videlicet: Frithericum dapiferum, Bunonem, Godescalcum de Godelovessen, Reimmarum, Conradum de Amelungessen', Liuddagum, Heinricum fratres, Bertoldum, Elvericum comitem, Godefridum de Munek- husen et duos, qui presentes non erant, quos in brevi se ad- ducturum promisit, Wernonem de Iesikhe, Helmwigum de Godo- lumen. Decem igitur, qui presentes erant, data fide et propria manu in manum abbatis, singillatim una eademque sententia promiserunt: quod, si Theodericus fidem suam contra eum vio- laret, se inimicos et adversarios, nisi gratiam eius sine ipsorum interventu reciperet, iugiter habiturus esset. His ergo fideius- soribus sub hac conditione receptis, domnus abbas Theoderico gratiam suam reddidit, et in osculo pacis eum recepit. Acta sunt haec Corbeiae 6 Idus Februarii, presentibus fratribus no- stris senioribus et presentibus nobilibus pueris hominibus aec- clesiae, Adelberto comite de Everstein, Widikindo de Sualem- berch; erat etiam presens Florentius, filius comitis Sifridi de Erteneburch, coram ministerialibus aecclesiae multis.

    a. Amel. c.

    WIBALDI EPISTOLA 166. 275

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.