Monumenta Corbeiensia, Nr. 101, S. 199
Monumenta Corbeiensia, Nr. 101, S. 199




Reverentissimisd in Christo patribus et dominis AQexandro) 1148 venerabili maioris ecclesiae preposito nec non archidiaconis at-
a. hnmilis — compassionem sunt erasa. b. Leodiensis erasum est in cod. c. Leodii — Valete erosa sunt in cod. d. Reverentissimis — vestrum non venimus erasa sunt in cod.
1. Sept. 8.
184 WIBALDI EPISTOLA 108.
1148 que H. decano et omnibus ecclesiae sanctae Mariae sanctique Lamberti canonicis frater Wibaldus Dei gratia Stabulensis ec- clesiae servus, spiritu consilii et fortitudinis abundare.
Quod iuxta vocationem vestram ad collegium vestrum non venimus, gravis nos occupatio detinuit, videlicet propter refor- mandam pacem inter homines terrae nostrae, quorum discordia multiplicibus et maximis detrimentis aecclesiam nostram, ut vobis bene notum est, iam diu conquassavit. Verumtamen etsi corpore absentes, venimus tamen spiritu, venimus mente tan- quam devoti et" obedientes filii matris nostrae Leodiensis ec- clesiae, Dei omnipotentiam exorantes, ut ipse conterat sathanam sub pedibus vestris et liberet vos ab inportunis et malis homi- nibus, qui superfluis et vanis novitatibus primatum et gloriam suae matris scindere et evertere nituntur. Haec sunt geniminab viperarum1, quae matrem extinguunt, dum eas ad vitam pro- ducit, quae reddunt malum pro bono; populus, inquam, qui in- crassatus recalcitravit et per nimiam ingratitudinem oblitus est benefactoris sui. Siquidem cathedralis aecclesia, in qua vos et priores et canonici estis, ceteras in urbe preposituras ad suae dignitatis augmentum, ad suae magnitudinis ornamentum, tan- quam quedam speciosa luminaria, extruxit et amplificavit, ac de propriis bonis episcopii prima fundamenta iecit ac deinceps pro- vehendo canonica stipendia et cultum aecclesiasticum ordinavit, ut videlicet clerus Deo serviens et merito et numero in suis conventibus augeretur. Atque idem fuere rectores qui conditores usque ad nostra infelicia tempora, in quibus iam venit discessio, ut reveletur ille filius perdicionis, qui extollitur super omne id, quod dicitur Deus aut quod colitur. Discessit quippe omnis homo ab homine, ita ut vix duo consentiant de omni re, atque ideo Deus pater non exaudit nos orantes. Discessit, inquam, homo ab homine, quoniam discessit a caritate, discessit ab obedientia, discessit a pudore, discessit a reverentia, et sunt homines se ipsos amantes, coacervantes magistros prurientes auribus*. Verum-
a. et — ecclesiae erasa sunt. b. gemina c.
1. Matth. 23, 33. 2. 2 Timoth. 4, 3.
WIBALDI EPISTOLA 108. 185
tamen nolite timere, pusillus grex, quoniam complacuit patri 1148 veatro dare vobis regnum; ascendite ex adverso, opponite mu- rum pro domo Israel. Eruditio vestra reducat ad memoriam, quanta sit Esau ignominia cauteriatus pro eo, quod primogenita sua vendidit pro ventris ingluvie et lentis edulio. Dominus in propheta dicit: Ego gloriam' meam alteri non tribuam1. Si, in- quit, sum Dominus, ubi timor meus? Si pater, ubi honor meus?* Set opponitur vobis sanctissimum atque gravissimum nomen electionis, quae quidem sacrorum canonum auctoritate constituta est ad pacem ecclesiae et unanimitatem continendam. Verum de hoc bono principio ex hominum abusione multa mala pro- gressa sunt, ita ut electionis licentia usque ad cellarii et co- quinae claves et villicationes ordinandas extendatur. Pontificis Romani, archiepiscoporum, episcoporum electiones sacra decre- torum auctoritas demonstrat; monachi sanctae regule scriptura docentur, qualiter et qualem eligere debeant abbatem; econo- morum et eorum, qui nullam in regimine suo suscipiunt curam animarum, electio qua sit auctenticae scripture informata iudicio, necdum addiscere potuimus. Beatus Benedictus, cum de ordi- nandisb decanis atque prepositis preceptum daret, ad postremum videat, inquid, abbas, in quem securus partiatur onera sua*, ei videlicet summam consilii attribuens, cui imminet reddendae rationis periculum. Et haec quidem atque alia huiusmodi pro nostro captu et facultate, si venerabili vestro conventui adesse licuisset, prolixius atque instantius diceremus, supplicando fra- tribus nostris, quatinus aperto mentis intuitu diligenter inspi- cerent, quod fere non est domus, in qua non sit mortuus*, darent- que operam plus ad reformationem religionis quam ad susci- tandam materiam contentionis, et non transgredientes terminos, quos posuerunt eis patres sui, tales in locum provisionis suae adoptarent personas, quae et merito vitae suae, et loci sui subli-
a. eglam cod. b. ordinandus c.
1. Isai. 48,11. 2. Malach. 1, 6. 3. In regulae S. Benedicti c. 21 (Codex regularum ed. Holstenius p. 22) leguntur haec: „ Qui decani tales eligantur, in quibus securus abbas partiatur onera sua". 4. Exod. 12, 30.
186 WTBALDI EPISTOLAE 108. 109.
1148 mitate maioribus suffragiis iuvarentur. De cetero Deus pacis et dilectionis sit semper cum omnibus vobis. *
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 101, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/32f55a50-ade5-4c17-949d-723050191855/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success