Monumenta Corbeiensia, Nr. 343, S. 505
(M. 336.)
Idem papa Fendensi episcopo1. 1152 Si universalis aecclesiae curam, quam gerendam Deo auctore *n'9 suscepimus, diligenti consideratione pensemus, providendum nobis est, ut omnibus fidelibus, illis maxime qui specialiter ad tutelam nostram spectare noscuntur, taliter suam iusticiam conservemus, ut sub optentu subtractae iusticiae in sui rigore officii non de- beant negligentes existere. Dilecti filii nostri W(ibaldi) Corbeiensis abbatis nuper suggestione didicimus, quod Hungoldus frater tuus, unde valde miramur, W. et Ge. et quidam alii parrochiani tui bona Kaminatensis ecclesiae, quae ad ius ipsius spectare dino- scitur, violenter auferant et iniuste detineant. Quia igitur eccle- siastica bona et precipue Corbeiensis aecclesiae, et quae ad ipsam spectant, sub defensione et tutela nostra consistunt, presentium tibi auctoritate mandamus, quatinus germanum tuum et alios prefatos invasores districte commoneas, ut prefatae aecclesiae ablata restituant et ab eius infestatione desistant. Quodsi tuis monitis obtemperare noluerint, debitam de ipsis iusticiam facias. Data ut supra.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 343, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8c485b69-81d6-4941-8c38-c63b8eb4773c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success