Monumenta Corbeiensia, Nr. 359, S. 519
Reverendo patri suo et domino E(ugenio) divina gratia uni 1152 et universali papae frater ille vester1, Dei et vestra gratia id, quod est in aecclesia catholica, se ipsum in fide et veritate.
Ecce, venerande pater, quod verebar accidit. Et ob hoc quasi divino et prescio spiritu, cum essem apud vos, non dissi- mulavi neque silui, suggerens et contestans, ut pacem populi Romani, si honesta et tuta esse posset, sine dilatione reciperetis. Etsi enim casum hunc, de quo non inmerito dolemus, minime persentiebamus, quadam tamen presensione futurorum angeba- mur, ne forte spes vestra, quam de expeditione futura concepe- ratis, aliquo rerum eventu vacillaret. Multa enim, quae legimus et audivimus et vidimus" inter reverendos Urbis pontifices et imperatores facta et dicta, non indebita nos sollicitudine ter- rebant.
Et licet discreta eruditio vestra de omni statu Theotonici regni plenius in presentiarum doceatur tum per literas gloriosi filii vestri et domini nostri Frederici Romanorum regis invictis- simi tum etiam per scripta devotorum filiorum vestrorum, quo- rundam videlicet episcoporum, tamen devotio nostra circa vos et sacrosanctam matrem nostram Romanam aecclesiam languere non debuit, quin celsitudinem vestram de rebus maxime ad vos pertinentibus aliqua ex parte premoneremus. Et unusquisque in suo sensu abundat*.
Pervenientibus nobis Spiram in reditu a vobis, occurrit Febr. 17 nobis fama omni auditu horribilior, omni furia terribilior, quod videlicet tercia illab die de hac vita migrasset dulcissimus ac Febr. 15 devotissimus filius vester, serenissimus quondam Romanorum rex Cuonradus. Dubitare non oportet aut querere sinceritatem vestram, quantus dolor animos nostros pervaserit de amissione tam clementis tam misericordis circa nos principis, de metu futurae in imperio mutationis. Enavigavimus ita summa cum
a. vidivimus c. b. Ula c.
1. Caret igitur hacc epistola nomine scribentis. 2. Rom. 14, 5.
504 WIBALDI EPISTOLA 375.
1152 celeritate Coloniam, ut tanto esset Coloniensis1 ad providendum rei publicae cautior ac liberior, quanto esset inter suos ab omni turbulentae conventionis impetu securior.
Ceperunt deinde summi principum sese per nuncios et lite- ras de habendo inter se colloquio pro regni ordinatione sollici- tare. Sicque factum est, ut, cum pauci admodum crederentur Mart. venturi, maxima tamen optimatum multitudo 17 die post obitum* predicti magnifici principis in oppidum Frankenevort convenerit. Itaque, concurrentibus omnium votis, immo, ut verius dictum sit,
Mart. 5 precurrere certantibus singulorum desideriis, electus est cum summo universorum favore is, qui nunc rerum potitur, Fride- ricus, dnx antea Sueviae. Et pari et eadem alacritate et ammi-
Mart. 9 ratione quinta postmodum die unctione sacra pontificum in solio regni more maiorum Aquisgrani sublimatus est. Salva sane in omnibus divinae omnipotentiae reverentia, quae operabatur in cordibus hominum ad inclinandum eorum voluntates quocun- que vellet, in hac tam incredibili tam celeri concordia trahebat sua quemque voluntas*.
Multorum vox erat, ut in ipsa impositione diadematis ex- peditionem Ytalicam, quam patruus eius strenue ordinaverat, ipse Mart. 10 firmaret ac perficeret. Sequenti vero die tam Coloniensis quam episcoporum, qui illic aderant, consilium et exhortatio erat, ut, eadem die" militiae sacramentis acceptis, expeditionem Ytalicam ad propulsandas apostolicae sedis iniurias promoveret. Set laici principes, simplici fortasse animo, stndiose suggerebant: non oportere in hac rerum novitate tam gravi sponsione principem devinciri, ne improbitas rebellantium, de ipsius celeri egressu certa, in extremam dementie audatiam prorumperet; decere etiam, ut vocatus a vobis potius quam sponte sua veniret. Ita de facili labor in quietem permutatus est. Et quidem cor regis in manu Dei est, et pro subiectorum meritis, quo placet, convertit illud.
a. die addidi.
1. Arnoldus II archiepiscopus. 2. „17die post depositionem eius" legimus in ep. 372 supra p. 499. 3. Wibaldus non sine ratione videtur usus esse Virgilii (Ecl. II. 65) verbis his: — „trahit sua quemque vo- luptas".
WIBALDI EPISTOLAE 375-377. 505
Hoc ideo dicimus, quod princeps noster, nondum ut credi- 1152 mus annorum triginta, fuit antehac ingenio acer, consilio prom- Mart' tus, bello felix, rerum arduarum et gloriae appetens, iniuriae omnino impatiens, affabilis ac liberalis, et splendide disertus iuxta gentile idioma" linguae suae. Augeat in eo Deus omnium virtutum nutrimenta, ut faciat iudicium et iusticiam in terra. Et sit vobiscum magni consilii angelusb, ut declaretis eum in regem ac defensorem Romane aecclesiae; et illa ipsi ac princi- pibus suis facere iniungatis, quae ad honorem catholicae aeccle- siae et salutem populi christiani proficiant.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 359, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/066a4240-b612-4f3e-a96c-6722f8dba62c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success