Monumenta Corbeiensia, Nr. 10, S. 109
Monumenta Corbeiensia, Nr. 10, S. 109



Oct.
gratia sacri Casini Montis abbati Petrus Casinensis diaconus debitae obedientiae famulatum.
Quanto cupidinis igne, pater in Christo venerande, exarse- rim ac quali quantove desiderio, ut vos omnipotens Deus de adversis eriperet, exoptaverim, ipsum Deum invoco testem, quem mentis abdita quem conscientiae occulta non fallunt, quia et de ipsis animi motibus generis arbiter creditur futurus humani. Sed quia iuxta prophetae elogium in manu hominis non est via eius, nec ab homine sed a Domino gressus hominis diriguntur1, nostris id facinoribus exigentibus non est factum, quod humana aviditas concupivit, sed quae Deus arbiter meritis humanis com- petere iudicavitb. Nam cum, omnium pravorum grassante im- pietate, ecclesiae Dei status quotidie labefactari cernatur et fere, ut ita dicam, nullus adversus eos insurgit pro domo Israel par- tim amore partim timore secularium potestatum, idcirco augustae memoriae dominus noster imperator Lotharius vestram beatitu- dinem in Casinensi coenobio abbatem instituit, ut ea, quae ad correctionem malorum et salutem bonorum attinent, sollicite ac diligenter pertractares et effrenatos refrenares ac superbos hu- miliares; quatenus, recuperata iustitia et restaurata religione, coetus ecclesiasticus sibi iuste ac misericorditer servire ac pro Romani imperii statu Dei omnipotentis clementiam exorare queat. Unde non immerito ab omnibus probis ac sapientibus diligeris
a. Ediderunt ex codice Casinensi Martene et Durand Coll. VI. 789 et Tosti Storia ii Monte Casino II. 121. 122. b. indicavit ed.
1. Prov. 20, 24.
94 WIBALDI EPISTOLA 13.
1137 ac veneraris. Nam quis tanti viri familiaritatem spernat, affa- oct' bilitatem contemnat, industriam fugiat? Nam ut omittam cae- tera maxima et egregia vestri ingenii monimenta insignia, cunctos praecellentis Romani imperii sapientes Tulliana eloquentia su- peras et antecessorum vestrorum largam munificentiam omnibus horis momentisque praecellis.
Tantis, inquam, et talibus vos cernens sertis redimitum et laureis decoratum, itinerarium de locis sanctis, a nobis utcum- que exaratum et ex omnibus ut ita dicam libris collectum1, vestrae paternitati destinare curavi, poscens, id a vestra emi- nentia roborari. In quo rogo non dictantis ignaviam sed mate- riam attendatis utillimam. Nec novi vos et incogniti hactenus aliquid in hoc itinerario ediscituros, sed ea, quae iam viva voce illis referentibus, qui ad sepulchrum Domini perrexerunt, edi- dicistis vel ea quae per volumina diversa librorum legistis, nos hic noveritis collegisse.
Quae autem indeclinabilia et immania impedimenta a per- fidis et scelestis, utroque genu claudicantibus, nobis obstiterint, non iam Deum, verum vos ipsos conscios, vos ipsos fideles corde clamaverim testes. Ceterum ad tantillum spatii, quod e largitate divinae indulgentiae relictum est, istud opusculum coelesti muni- ficentia edidi; confidens nihilominus de Deo, de nostris aemulis quandoque nobis victoriam collaturum. Sicut enim nunquam fit opus solidum, si artifex omnia, prout ratio poscit, non aptet, sic omnis scriptor manans multimoda verbositate, nullam habebit valentiam edendi scripturam dulcedine fertam, prout Oratius strenuissimus orator in scriptis suis reliquit dicens:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci*, si postquam scribere conetur, materiam non rimetur. Iam vero Christo auspice huius proemii iste sit finis.
1. Hoc Petri diaconi opuaculuui ex codice Casinensi edidit Tosti Storia di Monte Casino II. 121—139. 2. Hor. de arte poet. 343.
WIBALDI EPISTOLA 14. 95
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 10, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/9e761fb3-24fd-41de-8b5f-2cd7b19448aa/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success