Monumenta Corbeiensia, Nr. 337, S. 501
Domnus papa Eugenius H(artwico) Bremensi ar- 1152
... Ian. 9
chiepiscopo.
Ex conquestione dilecti filii nostri W(ibaldi) Corbeiensis ab- batis accepimus, quod quidam parrochiani tui, videlicet Odiko, Ricbertus, Thederus, Rainerus et Hermannus, quasdam posses- siones Kaminatensis monasterii, quae in tuo episcopatu esse no- scuntur, a Iudith quondam abbatissa, postquam a regimine aec- clesiae semota fuerat, illicite receperint, et eas contra iusticiam detineant, atque predictae aecclesiae ipsas restituere modis omni- bus contradicant. Quia igitur ad nostrum spectat officium, errata corrigere et, quae male ac contra sanctorum patrum instituta fiunt, in irritum revocare et ad rectitudinis statum reducere, per presentia scripta tibi mandamus, quatinus predictos parro- chianos tuos districte commoneas, ut supra fato monasterio pos-
a. se addidi.
1. in Cosmidin. 2. V. ep. 350. 3. comitem Heinricum.
486 WIBALDI EPISTOLAE 352-355.
1152 sessiones ipsas restituant et ab eiusdem aecclesiae infestatione desistant. Quodsi forte tuis monitis oboedire contempserint, canonicam de ipsis iusticiam facias. Preterea nichilominus tibi mandamus, ut fratribus Corbeiensis aecclesiae de piscatione de Hokwar, quae a parrochianis tuis, sicut accepimus, illicite deti- netur, quod iustum fuerit, facias exhiberi. Data Signiae 5 Idus Ianuarii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 337, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/0c6ed150-e6fb-4159-986d-840d4d78d6e4/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success