Monumenta Corbeiensia, Nr. 107, S. 205
Dilectissimo patri ac domino suo Wibaldo venerabili abbati 1148 Corbeiensis ecclesiae A(delbertus) prepositus, quicquid patri filius, 8ept domino servus.
Ante paucos dies nobiscum habuimus Fuldenses, camera- rium videlicet Heremannum et alium quendam e fratribus, qui venerant, ut vos ad se tempore electionis invitarent; quique re- dierunt multum contristati, quod vos non invenerunt. Misimus Fuldensibus per eosdem litteras1 ex persona vestra, quarum etiam exemplum' nunc vobis transmisimus. Misimus etiam ad vos litteras domni papae*, quas sigillatas sigillo Fuldenses ad nos detulerant. Certi etiam sumus, quod idem Heremannus in brevi ad vos veniet, cui commendaticias litteras secundum peticionem suam ad vos scripsimus. Electus eorum*, si nondum audistis, de medio eorum evanuit. De cetero reditus vester ad nos magno desiderio omnium amicorum vestrorum expectatur, tum pro aliis necessariis causis, tum pro eo maxime timore, qui omnibus amicis vestris incumbit, ne comes Herimannus mon- tem Brunesberch occupet et muniat, quod pro vero et indubitato nobis relatum est; unde et a vobis hoc celare noluimus, sicut nec aliquam rem, quae tacita honori vestro officere possit.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 107, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/7cd5b7ee-6e96-4dd3-a49d-495626dd8f4e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success