Monumenta Corbeiensia, Nr. 216, S. 357
Wicboldus Dei gratia Corbeiensis abbas dilectis fratribus 1150 W(altero) priori, A(delberto) preposito et toti capitulo atque mi- ° nisterialibus Corbeiensis ecclesiae benedictionem et vitam usque in seculum.
Significamus universitati vestre, quod domnus rex in nostra peticione clementer nos exaudivit, et trecentas marcas, quas debebamus ei, nobis cum benignitate remisit* et, ut verbis ipsius utamur, cum ex iure hanc pecuniam posset a nobis extorquere, tamen propter sedulitatem servicii nostri circa eum nobis et Corbeiensi ecclesiae eam remisit; et in his laboribus, quos in- caute introivimus, nos clementer adiuvare intendit. Preterea nos ipsos per misericordiam Dei secum benigne et honeste tenet. Et omnia bona habebimus, si Deum timuerimus et mandata eius servaverimus.
a. tremesccnte c. b. Haec epistola manu saec. Xll posita est in codicis quan. dam Corbeiensis nune Monasteriensis, membr. signati I. 132 fol. 146.
1. Heinrici. 2. Conradum regem. 3. id spatio dierum 24 Dee. 1149 et 20 Apr. 1150 factum esse, docet ep. 282 infra.
342 WIBALDI EPISTOLA 223.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 216, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/0dd5b8f4-8165-47c3-9397-a6d4697049bd/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success