Monumenta Corbeiensia, Nr. 335, S. 500
1152 Domnus papa Eugenius Heinrico Leodiensi epi-
IaD. 9
scopo.
Ad eorum subventum, qui de nostra specialiter protectione confidunt, promptius debemus assurgere et ipsos infestantes digna animadversione punire. Venientis ad apostolicae sedis clementiam dilecti filii nostri W(ibaldi) Stabulensis abbatis adversus L(udo- vicum) comitem de Lon et G(odefridum) comitem de Monte Acuto gravem querelam accepimus, quod in bonis Stabulensis aecclesiae diabolico instinctu incendia caedes et rapinas commiserint et ammoniti de tanta nequicia satisfacere minime velint. Quia igi- tur tantae iniquitatis excessum impunitum relinquere nec possu- mus nec debemus, per presentia scripta tibi mandamus, quatinus prefatum L(udovicum) comitem de Lon et eius complices districte commoneas, ut, quae Stabulensis monasterii fratribus per violen- tiam abstulerunt, restituant et de illatis iniuriis eisdem fratribus condignam satisfactionem exhibeant. Quodsi forte tuis monitis oboedire noluerint, infra spacium duorum mensium, postquam presentia scripta susceperis, prefatus comes et eius fautores ana- thematis gladio feriantur. Comitem vero de Monte Acuto, qui bona ipsius monasterii presumpsit invadere, districte commoneas, ut de predictis dampnis fratribus eiusdem coenobii dignam satis- factionem exhibeat. Data Signiae 5 Idus Ianuarii.
WIBALDI EPISTOLAE 351. 352. 485
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 335, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/578f1604-b7ca-4627-b355-307c6da157a6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success