Monumenta Corbeiensia, Nr. 207, S. 347
Domino suo Wibaldo, laudabili per omnia abbati in Corbeia, 1149 R(einaldus) humilis prepositus obsequium cum orationibus. h""
Reversus de Colonia nuper nuncius meus constantissime asseruit et asserit, domnum archiepiscopum1 sine contradictione ab episcopali cura et dignitate cessaturum. Addidit preterea, a familiaribus meis auditum et compertum, vos successorem an- notari; quod vobis aperire dignum duxi. Quicquid itaque super hac re vestra elegerit discretio, michi fidelissimo vestro relitte- rando insinuet; et mea devotio vestrae voluntati et beneplacito accuratissime satisfacere studebit. In hac enim nativitatis Do- mini sollemnitate* illuc* transire disposui; et si quid vel scriptis vel verbis simplicibus cuiquam fidelium vestrorum mandare co- gitatis, devotissime exequar. Valeat paternitas vestra in Domino.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 207, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/189ee4bd-760f-4399-923b-98e2b0c247f5/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success