Monumenta Corbeiensia, Nr. 263, S. 416
Comparatad nobis vestrae dilectionis in brevi collocutione noticia, et probitatis" et industriae vestrae multis argumentis nobis probata experientia ita animum nostrum vestrae fraterni- tati reddidit' affabilem et benignum, ut sim ego unus, quocum
a. precederemas c. b. corrigerct c. c. ausu addidi. d. Comparate c. c. probabitis c. f. redidit c.
1. Amadeo. 2. S. Hariae in porticu.
WIBALDI EPISTOLAE 273. 274. 401
omnia ut vobiscum tutissime loqui possitis; vel si quid est, 1150
c. Iun.2
quod constitutae inter nos amicitiae vel brevitate tempons vel non adbibita hucusque verborum sponsione videatur deesse, id sine dubio suppleri credatis fervore dilectionis et indissolubili vinculo caritatis. Affectuosam vero sollicitudinem, quam erga matrem vestram sanctam Romanam aecclesiam usque modo vos habuisse et assidue habere litterarum vestrarum1 series nobis manifeste declarat, debito benignitatis favore laudamus, et filia- lem devotionem vestram, solito pietatis officio matri vestrae sanctae Romanae aecclesiae subsidiaria ferre obsequia, vera in Domino caritate rogamus. Dlud vero, quod a domno C(onrado) sere- nissimo rege per quasdam religiosas personas* perquisitum fuisse significastis, sciatis, de voluntate domni papae vel conscientia nullatenus processisse; presertim cum sciamus, hominem illum5, de quo mentionem fecistis, nichil honorificentiae regii culminis exhibiturum", nisi regium adventum* in Tuscia vel in Romaniab iam certo certius presentiret. Nec Romanae aecclesiae expediret, ut, ea exclusa, tales personae super tanto negocio convenirent. Set si ad partes Italiae regium culmen divina providentia traxerit, tunc sancta Romana aecclesia commode et honeste se interponere poterit; et domino nostro regi C(onrado) preces et quasi violen- tiam inferendo, illum vero minis et terroribus conveniendo, quic- quid pium, quicquid ■sanctum, quicquid regiae magnificentiae dignissimum fuerit, sine ulla dubitatione poterit terminari.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 263, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/746f8e0a-5669-4f9a-a8c4-7fc9dfb450f7/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success