Monumenta Corbeiensia, Nr. 153, S. 278
1149 B(ernhardus) Dei misericordia Patherbornensium pusillus
famulus dilecto fratri W(ibaldo) venerabih' sancte Corbeiensis
aecclesiae abbati cum omni karitatis obsequio orationes in
Domino.
Affectum dilectionis, quem, ex quo vos novimus, circa vos habere coepimus, inviolatum conservare satagimus, ita ut nec personae meae nec rebus pro honore vestro confirmando et vo- luntate promovenda parcamus; cupimusque vobis in omnibus proficere, si quid Deus annuit sollerter nos deliberando provi- dere. Unde in presentis causae compositione hoc vestrae discre- tioni fideliter suggerimus, ne sine vestrorum fidelium tam ami- corum quam hominum consilio quicquam faciatis; quatinus, si forte quod absit tale quid posthac emerserit, ad assistendum vobis paratos eos, sicut nunc erant, inveniatis. Fatemur quidem, quia multa tolerare vel dissimulare rerum nos cogit necessitas; set sicut pro evitando vulnere graviori interdum sapientis est usque ad vivum putrida non resecare, ita nonnunquam, si non ab imo plage sanitas exsurgit, gravior tortura succedit. Ergo, ut premissum est, discretam sollicitudinem vestram premuniendo cohortamur, ne sine gravis testimonii confirmatione ullam ad- mittatis compositionem. Tutius enim esse putamus apertos ha- bere inimicos, quam occultos laeta fronte pacem mentientes:
Quo semel est imbuta, recens" servabit odorem
Testa diu1.
a. imtrata. r. s. u. b. o. d. r. t. d. c. 1. Hor. Ep. I. 2, 69. 70.
WIBALDI EPISTOLAE 158. 159. 263
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 153, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/18b38dc6-9cb7-467e-be95-3d7388ec190b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success