Monumenta Corbeiensia, Nr. 89, S. 185
clesia, dilectae sorori suae Hadwidi benedictionem et vitam us- que in seculum.
Reprehendit nos fortassis et arguit dilectio tua, quod, tan- 1. 1148 Mart. 28. 2. Cf. epp. 80 et 81 supra p. 154 et 155.
170 WIBALDI EPISTOLA 96.
1148 quam inmemores pristini affectus et sincerae dilectionis atque fraterni amoris, quo nos invicem tenere dileximus, visitare te et consolari hoc in tempore distulimus, quando abest germanus tuus, regiae curiae cancellarius1, sui generis flos et ornamentum, amicorum suorum columen et tutela. Peregrinatur ille quidem et baiulat crucem suam et sequitur Christum suum, Iherosoly- mam petens in comitatu et obsequio karissimi domini sui et nostri Romanorum regis C(onradi)*. Dicit ergo nunc cogitatio tua: Homo ille, nobis karissimus et in numero fratntm carna- lium susceptus et ascriptus, presente illo sublimi et humanissimo fratre nostro domum nostram colebat et nos assiduis visitabat affatibus; nulla nobis modo mittit alloquia. Itaque aut lunc non fuit verus amicus, aut modo est negligens vel obliviosus. Set vents amor negligenliam seu oblivionem non recipit; restat igi- tur, ut simnlatus et non amicus fuerit. Ceterum, soror karissima, si ad temporis huius qualitatem et res, in quibus versamur, di- ligenter inspicias, haec accusatio tua tam subtilis tamque pro- babilis facile conquiescit. Nam ex quo domnus papa Eugenius in partes Lotharingiae pervenit, cura nobis et sollicitudo ma- xima incubuit, ut res Stabulensis monasterii nec non et Cor- beiensis, quae nobis Dei preordinante clementia commissae sunt, quae assidue apostolico egent presidio, modis congruentibus pro- veheremus, atque ut dominis rerum, nostris utique regibus, tam patri quam filio, debita fidelitate serviremus, tum etiam ut amicis ac necessariis nostris studio et opera in suis oportunitatibus as- sisteremus. In quo difficilium rerum proposito divinae pietatis gratia nos comitari dignata est, ut in nulla parte suscepti ne- gotii vacui reverteremur. Etenim ecclesiae nostrae non parvis in- crementis auctae sunt et apostolicis privilegiis roboratae. Porro et in rebus regni dedit nobis divina maiestas proventum. Si- quidem iuniorem dominum nostrum regem quedam non exiles personae ad haec dedita opera inpellebant, ut in quibusdam domnum papam offenderet et canonicis decretis contrairet. Quod ne fieret, Dei largissima bonitate et nostro studio preventum est, 1. Arnoldus. 2. Cf. Ottonis Frising. Gcsta Friderici I. L. I. c. 58.
WIBALDI EPISTOLAE 96. 97. 171
et in meliorem statum omnia commutata. Nam et filius rex 1148 domnum papam et eius decreta vigilanti sollercia honoravit; et e converso domnus papa ipsum et regem Romanorum appella- vit et scripsit, quod raro extra Urbem accidit, et universis prin- cipibus cum omni benivolentia et aftectione paterna monendo scripsit, quatinus eidem speciali suo et beati Petri filio fidelita- tem exhibeant et in amministratione regni, sibi a Deo ex suc- cessione paterna collati, consilium et auxilium ferant. Sane in amicorum nostrorum causis quantum profecerimus, malumus, ut ab ipsis quam a nobis cognoscatur. Tum vero in Stabulensi aecclesia magna turbatio ante adventum nostrum erat; ad quam sedandam et componendam nulla nobis dies aut nox expers la- boris fuit, et operante divinae pietatis gratia spem meliorem habemus, quod in brevi tempore ad salutarem et optatum finem cnncta perducamus. Heae igitur et aliae multiplices occupa- tiones nostram intentionem gravibus curis inplicitam detinuerunt et ab officio salutandi nos hactenus retardaverunt. Salutantes itaque nunc in Domino excellentiam tuam, rogamus et hortamur, ut si qua in tuendis et curandis rebus fratris nostri absentis difficultas emerserit, nostro, ubi oportunum fuerit, amminiculo utaris et de nobis tanquam de vero et constanti amico confidas.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 89, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/b445337e-1807-4914-bfc0-1a4de3c9f4cc/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success