Monumenta Corbeiensia, Nr. 143, S. 247
Reverendo patri suo et domino Bernardo sanctae Hildenes- 1149 heimensis aecclesiae venerabili episcopo frater Wiboldus Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et fidele servitium.
Litteris prudentiae vestrae, quas nobis dignatio vestra per venerabilem confratrem nostrum abbatem aecclesiae sancti Gode- hardi* transmisit*, respondere distulimus, non quidem ex obli- vione vel ex negligentia, set tantis postea curis et laboribus agendo et itinerando fuimus occupati, ut rescribendi opportunitas nulla nobis posset accedere. Reddentes itaque nunc vestrae su- blimitati devotum salutationis obsequium, breviter, si fieri posset, 1. 1149 Ian. 13. 2. Fridericum. 3. V. supra ep. 133; cf. ep. 135.
232 WIBALDI EPISTOLA 150.
1149 ad vestram peticionem, quae apud nos iussionis pondus obtinet, respondere vellemus, nisi quod tanta est rerum series, ut per brevitatem narrationis cognitio veritatis persepe excludatur.
Ac primo discretionem vestram scire volumus, quod in causa fratris illius Heinrici, quem reconciliare Corbeiensi aecclesiae vestra celsitudo conatur, nos depositoribus ipsius neque consilium neque auxilium impendimus. Quin potius in curia, quae Cor-
1145 beiae anno in retro versus quarto in festo sancti Bartholomei Aue' "* apostoli a domno rege Cuonrado celebrata est, pro predicto fratre
regimen tunc eiusdem monasterii tenente stetimus non solum constanter set etiam efficaciter; quoniam a clementia domni regis multa precum instantia obtinuimus, ne adversus eum lite con- testata accusatorum actio et ordo iudicii procederet.
1146 Quando vero in presentia et iurisdictione" felicis memoriae domni Thomae cardinalis presbiteri1, apostolicae sedis legati, de symonia, in venditione aecclesiae de Linwert* perpetrata, con- victus Corbeiae in capitolio et confessus fuit, nos earum rerum prorsus ignari eramus in Stabulensi monasterio, quod a Corbeiensi
Mari.2i distat itinere sex dierum. Quando etiam 12 Kalendas Aprilis a prenominato iudice suo apud civitatem Patherburna, ubi venire iussus se absentaverat, in sollempni religiosorumb conventu de- positus fuit, nos eramus Stabulaus, preparati et succincti causa regiae legationis Romam proficisci; quod et fecimus, mox inde
Mart.24 moventes 9 Kal. Aprilis.
Mart'2i Depositus itaque ibidem tam ab officio sacerdotali quam a dignitate abbatiae, atque insuper excommunicatus, si personas vel res monasterii ullo modo vexaret vel disturbaret, non re- cognovit manum Domini super se nec adquievit sententiae iudi- cantis; set in rebellionem et apertam violentiam conversus, res abbatiae, ubicunque locorum potuit, nimis immoderate diripuit,
Mart.3i et in proximo pascha in monasterio Hasunge infulis abbatiae ornatus incessit et publice divinum officium celebravit. Quasdam integras curtes abbatiae infeodavit et multos mansos tam oppigne-
a. iurisditione c. b. reliosorum c.
1. tit. S. Vestinae. 2. Leeuwarden.
WIBALDI EPISTOLA 150. 233
rando quam prestando alienavit. Quibus peractis, regiae pre- 1146 sentiae in curia, quae apud Kuina 18 Kal. Maii habita est, sese Apr. 14 obtulit, opinatus, regiam aequitatem posse inflecti, ut per violen- tiam obtineret abbatiam, quam ordine iudiciario perdiderat. Set quia honor regis iudicium diligit, non potuit etiam oblata pecunia distorquere virgam directionis incliti regnatoris, quin a cesare firmaretur, quod a Petro processerat".
Interea — dum sic minis, muneribus, pollicitatione mona- sterium vexat et invadit — reverendus pater noster Bernardus Patherbumensis episcopus, ad aecclesiam Corbeiensem vocatus, eundem Heinricum in pulpito sub generali conventu pronunciavit auctoritate apostolica excommunicatum et omnes fautores atque adiutores illius. Unde etiam plurima hominum pars, metu divino territa, ab ipsius factione dilapsa est. Urgebat interim multis decretis iussio apostolica Corbeiensem aecclesiam, quatinus me- diante Spiritu sancto talem personam in abbatem eligerent, que ruinas Corbeiensis aecclesiae tam in spiritualibus quam in tem- poralibus resarcire idonea esset. Set partibus in sua studia ni- mium adhuc ferventibus, canonica et concors electio fieri non potuit usque ad Nonas Maii; quo die nos eramus apud Sutrium, Mai. 7 civitatem Tusciae, in curia domni pape Eugenii III. Tum deni- que, vix tandem unum sapientes, elegerunt virum integrae famae et laudatae conversationis, Heinricum prepositum eiusdem mon- asterii, qui a domno rege investitus est 3b Nonas Augusti. Aug. 3 Quo tempore nos eramus in Stabulensi monasterio, vix recepta non ad plenum valetudine; quoniam febre Romana quinque ebdomadibus apud Viterbum decubueramus et, vi non natu- ralis caloris cute et omnibus pilis amissis, fauces mortis vix evaseramus.
Sedit itaque ordinatus predecessor noster usque 8 Idus Octo- Oct. s bris, et viam universae carnis ingressus est. Orbata ergo ite- rum Corbeiensis aecclesia suo pastore nos absentes et procul positos unanimi prorsus coniventia in patrem et pastorem ani- Oct. 20 marum suarum voluntarie adoptavit et elegit in capitolio Cor-
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 143, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d6a1bd69-bed8-436c-838b-a8bede8702e5/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success