Monumenta Corbeiensia, Nr. 211, S. 351
Illustrissimo atque magnifico terrarum orbis domino Con(rado) 1149 Dei gratia Romanorum regi semper triumphatori augusto,
quo melior nullus, cui nullus in orbe secundus, quidam fidelis senatus, servorum regis fidelissimus, quicquid tanto domino tantillus famulus.
Certum ac firmum sit regiae maiestati, me in senatu et quocunque potui ad vestri exaltationem imperii assiduam operam dedisse; et idcirco vobis, licet audacter tamen confidenter scribo:
Utile consilium, dominus, ne despice servi. Si licet itaque servo domino suo consilium dare, regali pruden-
336 WIBALDI EPISTOLAE 216. 217.
1149 tiae consulo, ut sine mora Romam veniatis et, medium vos inter populum et papam ponentes, senatum et populum in vestra defen- sione suscipiatis; quoniam castellum Sancti Angeli cum Romanis poteritis capere, et ita facere, ut sine vestra iussione ac disposi- tione nunquam de cetero apostolicus in Urbe ordinetur. Sic enim fuit tempore beati Gregorii, qui sine assensu imperatoris Mauricii papa esse nequivit; et sic usque ad tempus Gregorii septimi per- duravit. Propter id utile factum esse affirmo, ne per sacerdotes bella fiant aut homicidia in mundo. Nam non licet eis ferre gladium et calicem, set predicare, predicationem vero bonis ope- ribus confirmare, nequaquam bella et lites in mundo committere.
217. Conradus III rex Eugenio III papae Heinricum episcopum Ratisbonensem, Hierosolymam euntem, commendat. (M. 215.) 1149-1150 Dilectissimo in Christo patri suo Eugenio sanctae Romanae aecclesiae summo pontifici C(onradus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus filialem" dilectionem et debitam in Christo reverentiam.
Fidelis noster, vestrae sanctitatis filius, Ratisponensis episco- pus1, licet in rebus regni nostri plurimum nobis oportunus esset et commodus, detineri tamen nequaquam potuit, quin ob fidei ardorem et solvendi voti desiderium sub signo Crucifixi Hiero- solimam tenderet. Quem, ad vestrae celsitudinis presentiam venientem, pro nostrae dilectionis interventu paterna benignitate suscipietis et, adiutum in his que sua necessitas poposcerit tam per manus vestrae protectionem quam per fidelium vestrorum suffragia, vestraque benedictione roboratum, hilarem ad sui pro- positi complementum dimittetis. Implevit enim amaritudine ani- mam illius verbum, super quo vestrae sinceritati suspectus effectus est. De quo nos ei veraciter testimonium perhibemus, quod ipse christianum exercitum nec vendiderit nec prodiderit, nec sacrosanctae matris nostrae Romanae aecclesiae dignitatem in aliquo imminuerit.
a. Seauitur per, et pnst per Htura.
1. Heinricus I, 1132—1155.
WIBALDI EPISTOLAE 218. 219. 337
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 211, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/7cd68a7e-d0f1-43ef-8bda-fe55d7977804/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success