Monumenta Corbeiensia, Nr. 223, S. 363
Monumenta Corbeiensia, Nr. 223, S. 363


W(ibaldo) religiosissimo ac sapientissimo Stabulensis mona- 1150 sterii abbati P(resbyter), Dei gratia Esculanus licet indignus episcopus, participium in id ipsum*.
Dei sapientia, que disponit omnia quando vult et quomodo vult, elegit te virum honestum religiosum ac sapientem, ut se- deas cum principibus et solium gloriae teneas, per quem ipsi omnium causas aut iudiciali calculo dirimant aut amicali conve- nientia terminent, tanti principis gratiam habundantius tibi ero- gans, ut contristatos ab eo laetifices, desperatos ad spem vitae 1. Coloniensis, Arnoldus I. 2. Ps. 121, 3.
348 WIBALDI EPISTOLAE 229. 230.
1150 quodam ingenio mirabili revoces. Te itaque, karissime domine, cui Deus hanc gratiam contulit, obnixe deprecor, quatinus amore Dei et servitii nostri apud regem et dominum meum pro me intercedere sanctitas vestra dignetur. Non enim compulsus, set si audeo dicere rogatus, nono iam mense transacto ad eum veni1; estimans quod, cognita tribulatione, quam pro eius fidelitate ab illo Siculo* patior, cicius absolvere me debuisset.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 223, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/1be55650-9fb0-49c7-b5e1-9ad92983ca98/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success