Monumenta Corbeiensia, Nr. 36, S. 133
Monumenta Corbeiensia, Nr. 36, S. 133


Domino et patri' venerabili W(idoni), summae sedis aposto- 1147 licae cancellario, universi fratres Corbeiensis aecclesiae exiguas Apr' orationes in Domino.
Quoniam multorum religiosorum et sanctorum virorum in- dicio mirae et inestimabilis compassionis circa afflictos et variis calamitatum miseriis oppressos vos esse comperimus, aures pie- tatis vestrae pro ecclesiae nostrae diversa perturbatione litteris exiguitatis nostrae studuimus interpellare, ut, quoniam nuncios nostros ad domnum papam pro causis aecclesiae agendis trans- misimus, vestra opitulatione facilius inde expediamur. Igitur vestrae magnanimitati suggerimus, quoniam domnus H(einricus), qui huius aecclesiae abbas extitit, apud domnum Thomam sedis apostolicae legatum, cum esset in loco nostro, pro quibusdam capitulis accusatus et testibus inductis indefensus insuper et suimet confessione reus manifestatus, digna sententia suae de- positionis multatus est; et in locum eius domnus H(einricus) prepositus est assumptus. Cuius electioni cum gravis reclamatio et quorundam fratrum nostrorum et etiam laicorum nostrorum * fieret et gravi discordia aecclesia perturbaretur, Deus, univer- sorum saluti solita pietate consulens, eum exemit de medio; nam vix quatuor mensibus prefuit. Quo absumpto, domnus Wi- boldus abbas Stabulensis unanimi consensu monachorum simul et laicorum cum magna concordia omnium, presentibus B(ern- hardo) Patherburnensi episcopo etb Heremanno comite ecclesiae nostrae advocato et in laudem electionis eius acclamantibus, magna cum devotione eligitur. Qui cum de monasterio suo pro honore prelationis erui non posset, ex precepto regis ad curiam est evocatus, ubi quamvis primo multum resisteret, tandem regiae voluntati", omnium precibus evictus, cum reniti non posset, licet invitus acquievit. Eo igitur ad nos adventante, nichil Deo propitio in morum honestate et in doctrinae emi- nentia et in consultatione et provisione divinarum et humanarum
a. patri addidi. b. ct addidi. c. sic est in cod. correctum indulgentiae.
118 WIBALDI EPISTOLAE 37. 38.
1147 rerum in eo reperimus, nisi quod in spirituali patre reperire pr' semper optavimus. Reditus aecclesiae nostrae, quos domnus H(einricus) depositus, utpote plus militaribus insignibus deditus quam monastice institutioni intentus, in beneficium laicis tra- diderat, consilio sagacissimi ingenii sui maxima ex parte requi- sivit. Preterea cellas duas sanctimonialium feminarum, quae pro enormitate sui sceleris omnem canonicam institutionem in Saxonia apud aures vulgi fetere et vilere fecerant, regia donatione loco nostro conquisivit, et inibi divinae servitutis famulatum de monasterio nostro instituit. Pro qua causa domnum aposto- licum adiit, impetraturus, ut suae auctoritatis privilegio firmata hec rata et inconvulsa permaneant. His ergo, et si qua alia sunt nobis cum domno papa gerenda, quoniam multa sunt, vos misericorditer astipulari, unico solatio monachorum, precum nostrarum scilicet commendatione, ammoneri rogamus, ut tan- dem aliquando, decussis diversarum perturbationum angoribus, optatae pacis unitati redonemur.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 36, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/202cfada-b87a-48c4-9cca-d5c9d03944c9/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success