Monumenta Corbeiensia, Nr. 445, S. 613
F(ridericus) Dei gratia Romanorum imperator augustus pre- 1157 posito et decano et universo clero Osnebrugensis ecclesiae gra- Iul' tiam suam et omne bonum.
Memor supplicationis vestrae — quam unanimiter in con- spectu nostro, cum essemus apudvos1, profudistis: ut querelam iun. dilecti et familiaris nostri Wibaldi Corbeiensis abbatis ac fratrum ipsius, quam babent pro decimis in episcopatu Osnebrugensi, sedare et componere temptaremus — in curia, quam apud Ba- venberg in octava sancti Iohannis baptistae celebravimus*, cum luLi eodem fideli nostro* de hoc verbo tractavimus. Set manifestius et plenius intellecta ab eo tota hac causa — quia videlicet Cor- beiensis ecclesia easdem decimas a primordio constructionis ipsius monasterii, collatas sibi a fundatore suo imperatore Luthowico et ab omnibus successoribus illius imperatoribusque et regibus privilegiis confirmatas, legitime possedit usque ad tempora abavi nostri Heinrici quarti imperatoris, qui in discordia illa, quae fuit inter eum et papam Romanum, ipsas decimas pro quadam in- dignatione cuidam Osnebrugensi episcopo* concessit5 — audita, inquam, tota serie huius causae, memoratum fidelem nostrum abbatem a querela sua licet iusta hoc tempore cessare, et ab appellatione, qua episcopum vestrum et prepositum Theodericum atque magistrum Thethardum in presentiam apostolicae sedis vocavit", pro nostra dilectione desistere monuimus. Idque ab eo multum reluctante egre tandem obtinuimus. Hanc ergo que-
1. Ex his verbis intelligi licet, Fridericum imperatorem mcnsc Iunio 1157 in itinere Noviomago (ubi fuit d. 3 Iunii) Goslariam (ubi eum repe- rimus diebus 23 et 25 Iunii) Osnabrugae versatum esse. 2. i. e. die 1 Iulii 1157. Eiusdem curiae in diplomate Friderici dato d. 4 Iulii 1157 (Mon. Boic. XXIX. I. 344 — 34(3) mentio fit hoc pacto: „ in sollempni curia Babenbergensi in Kalendis Iulii celebrata." 3. Wibaldo. 4. Bennoni II. 5. diplomate dato 27 Ianuar. 1079, ap. Erhard Reg. Westph. I. Cod. dipl. p. 122. 6. v. ep. 455 supra p. 587.
598 WIBALDI EPISTOLAE 464. 465.
1157 relae dilationem nolumus ut in augmentum elationis vobis assu- matis. Set hoc vobis attente monendo precipimus, ut cum pre- dicto abbate et Corbeiensi ecclesia interim componere de eadem querela studeatis. Nos enim, cum tempus acceperimus, si prius composita non fuerit, eandem querimoniam per nos ipsos discu- tiemus; et tam pro ecclesia Corbeiensi, quae ad ius imperii nostri spectat, quam pro persona, quae ibi preest, quae diu et multum imperio servivit, sive iudiciario ordine sive alia convenienti com- positione eandem causam terminabimus.
465. Fridericus I imperator Wibaldum de betti Polonici initio certiorem facit. De Graecorum legatis addit. (M. 432.) 1157 F(ridericus) Dei gratia Romanorum imperator et semper Aug' augustus dilecto suo W(ibaldo) Corbeiensi et Stabulensi abbati gratiam suam et omne bonum.
Dignas grates agimus dilectioni tuae, quod post curiam Ba- tul . venbergensem1 ita vicinus et paratus nobis affuisti, ut, forte a maiestate nostra vocatus, sine cunctatione vel dilatione ad omnes iussiones nostras explendas devotus occurreres.
Scire itaque prudentiam tuam volumus, quod magni legati Aug. Polonorum in Halla ad nos venerunt; set nullum tale verbum, unde remanendi nobis daretur occasio, ad nos detulerunt, a qui- busdam suis fautoribus in hanc spem inducti, quod nullo modo instantem expeditionem peragere possemus. Inde nos, in mise- ricordia Dei, in cuius manu cor regis est, omnem fiduciam no- Aug.4 stram ponentes, 2 Nonas Augusti movimus expeditionem; ro- gantes quam intime dilectionem tuam, ut apud divinam pietatem prosperos successus et felicem reditum indefessis precibus nobis optineas.
Si vero Greci interim venerint, ordinavimus, eos in Wor- macia reditum nostrum prestolari. Illuc quoque post reditum nostrum, per litteras nostras evocatus, indubitanter accedas; quia te inconsulto nichil cum Grecis tractare proposuimus. 1. die 1 Iulii habitam.
WIBALDI EPISTOLAE 466. 467. 599
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 464, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/27a93324-4027-46f1-bc4d-1cf7bce9d17a/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success