Monumenta Corbeiensia, Nr. 444, S. 611
Reverendo in Christo patri suo et domino A(driano) uni et 1157 universali papae frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, filialem in Christo dilectionem et promptum per omnia devotionis obsequium.
Cum essemus in synodo domni Leodiensis episcopi5, Gerar-
dus quidam scolaris conquestus est, quod quidam Gislebertus de
Aiunkurt prebendam suam sibi auferret, quam ei dederat sub
multorum testimonio domnus Walterus abbas monasterii sancti
Laurentii, qui nunc eidem monasterio regulariter preest, preben-
dam videlicet vacantem, quae fuit nuper defuncti quondam Ruo-
berti clerici; et quod a predicto abbate per litteras et idoneos
nuncios iussus fuisset prenominatae prebendae stipendia capere,
1. V. ep. 446 supra p. 578. 2. Bernhardi. 3. Wibaldo absente. 4. Iul. 25. 5. Heinrici.
38*
596 WIBALDI EPISTOLA 463.
1157 set prohibitus esset a predicto Gisleberto' per violentiam, inten- tatis etiam mortis minis. Ad haec vero Gislebertusb respondit, quod eadem prebenda sibi iure pertineret, pro eo quod antecessor prescripti abbatis Walteri dedisset ei prebendam, quae prima in eadem aecclesia vacaret. Auditis itaque partis utriusque alle- gationibus, domnus episcopus secundum consuetudinem eiusdem aecclesiae sententiam iudicii archidiaconos suos et totum clerum interrogavit. Qui omnes una et consona voce protulerunt: Ge- rardi ex iure esse prebendam — qui" posf decessum recentem Ruoberti clerici eam canonice acceperat — potius, quam Gisle- berti, qui pollicitationem in mortis alicuius captationem aucupa- verat. Quae sententia, ab uno archidiaconorum promulgata, ab universis qui in synodo erant approbata est. Et cum episcopus, omnium auctoritate fretus, supradictum G(erardum) scolarem ius- sisset prebendae suae integraliter restitui, adversarius eius Gis- lebertus non a sententia set ab exsecutione vestrae celsitudinis nomen appellavit. Et quoniam vestrae auctoritatis est de qua- litate appellationum iudicare, vestram beatitudinem attenta de- votione exoramus, ut appellationis remedium — quod non tan- tum a sanctissimis patribus nostris venerabilibus sacrosanctae matris nostrae Romanae aecclesiae pontificibus ad relevandas oppressorum causas inspiratione divina institutum est, set etiam a prudentissimis regni secularis imperatoribus mirabili providen- tia est ordinatum — tanta discretione moderare dignemini, ut propter frivolas et superfluas appellantium licentias innocentibus non vertatur in pernitiem, quod oppressis provisum est in salu- tem. Hoc etiam vestra sublimitas malum radicitus amputare non differat, ne in episcopatu Leodiensi, qui semper ab hoc vitio alienus fuit, aliquis ambitiosus mortem cuiusquam vel emat vel captet vel desideret seu machinetur, set tunc dentur aecclesia- stica beneficia, cum, decedente persona possidente, rite vaca- verint.
a. Gerardo c. b. Gerardus c. c. qui scripsi pro qaam cod. d. post addidi.
WIBALOI EPISTOLA 464. 597
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 463, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/9238c9d7-c57e-4fd4-acdc-af89a743d0ff/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success