Monumenta Corbeiensia, Nr. 192, S. 331
Eugenius episcopus servus servorum Dei karissimo in Christo 1149
filio C(onrado) illustri Romanorum regi salutem et apostolicam oct'6
benedictionem.
Litteras excellentiae tuae debita benignitate recepimus, in quibus devotionem et affectum, quem erga matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam et nos ipsos geris, plene cognovimus. Quibus etiam inspectis, plurimum laetificavit nos benignitatis tuae plena ingenti devotione responsio. Nos siquidem, te sicut specialem beati Petri filium et patronum caritatis brachiis am- plexantes, personam tuam cupimus honorare et, quantum per- mittit iusticia, peticiones tuas admittere. Inde est quod, maie- statis tuae precibus inclinati, electioni, quam Xantenses clerici de dilecto filio nostro T(hiebaldo) cappellano tuo fecerunt, assen- sum prebuimus. Set quoniam sacrorum canonum et sanctae Romanae aecclesiae sanctionibus contraire non possumus nec debemus, oportet eum altera prepositura esse contentum et alte- ram, quam prius habebat1, dimittere. Tua ergo, karissime fili, interest, ita matris tuae sanctae Romanae aecclesiae dilectioni et affectui respondere et regnum tibi a Deo commissum aequi- tatis iudicio gubernare, ut et ipsa speratum fructum tuae de- votionis se recepisse laetetur et post temporale regnum merearis
a. prohibimini c.
1. praeposituram S. Severini Coloniensem. Cf. supra epp. 142 et 143.
31G WIBALDI EPISTOLAE 197. 198.
1149 recipere sempiternum. Dilectum filium nostrum Hen(ricum) iuniorem regem in Domino salutamus, et ut ipse aetate et sa- pientia apud Deum et homines proficiat, ipsum per quem reges regnant suppliciter exoramus. Data Tusculani 2 Nonas Octobris.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 192, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/293e4611-2713-48a4-83be-533574343ec2/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success