Monumenta Corbeiensia, Nr. 147, S. 269
Monumenta Corbeiensia, Nr. 147, S. 269




254 WIBALDI EPISTOLA 151.
1143 postmodo satis innotuit, quid tunc in eos moliebatur. Novis- sime, cum in electione consensus fieri nullatenus potuisset, gravis sentencia nobis proposita est, quod, si hanc denominatam per- sonam non eligeremus, corpus venerandi patris nostri Adelbe- ronis abbatis, beati utique senis et cuius memoria in pace est apud nos, eici ex aecclesia ad contumeliam nostram cito aspi- ceremus. Pollicebatur nichilominus idem comes, si frater suus eligeretur, multo adiutorio se aecclesiae affuturum et tam in persona sua quam in rebus se fideliter et devote, serviturum. — Quod qualiter expleverit, rerum exitus comprobavit, cum, facto abbate eodem fratre suo, assidue cum uxore sua et maxima multitudine super eum et aecclesiam incumbebat nec prius eum deserebat, quam annonam, de qua toto anno victurus erat, sic prorsus consumpserat, quod nec unius mensae panem residuum ei dimittebat. — Non itaque tam inducti his promissionibus, quippe quas vanas ac falsas suspicabamur, quam superati ter- roribus ac minis eius, quem solum principem et dominum super nos aspiciebamus, maxime ne contumelia aecclesiae fieret in defuncto patre nostro, ita coacti fratrem eius elegimus — non ausi dimittere, quod voluntatis eius esse perspeximus — non tamen communiter; quia predicti fratres in contradictione sua persti- terunt et, cum, a domno rege multum" etiam invito ac fratris precibus constricto investitus, de Fulda rediret, illi susceptioni eius se subduxerunt, et quod electioni eius, quae secundum Deum facta non erat, consentire noluerunt. Unde et eosdem, qui erant numero quatuor, nobis inconsultis, comes et novus abbas exiliaverunt, cum quidam ex eis, satis eruditib et honeste apud nos conversati, multum a nobis fuerint dilecti nec sine magno dolore sint a conventu nostro subtracti. Quendam vero ex eis, qui presentiam domni papae interpellaverat, postmodo idem domnus Heinricus cgpit et in vincula coniecit et fame ac siti, frigore ac nuditate intolerabiliter afflixit et per tres meusesi carceri mancipavit. Talem introitum habuit in abbatiam.
Quam inutilis autem fuerit in aecclesia nostra temport
a. multo c. b. eruti c.
WIBALDI EPISTOLA 151. 255
prelationis suae et quam stulte omnia egerit, uno exemplo de-1143-1146 monstrari sufficiet: quod, cum fratris sui beneficium liberum ad aecclesiam redisset, de quo multum res nostrae augmentari' pote- rant, absque omni et sua et nostra utilitate de manu eius ex- cidit. Et hanc honestam oportunitatem benefaciendi, quam quasi dormienti Deus obtulerat, prorsus neglexit, et ne aliquis successorum suorum utilitatem inde consequatur, aliquarumb rerum intricatione effecit .
Qualiter denique per domnum Thomam, cardinalem pres- 1146
, . . Mart. 21
biterum, apostolicae sedis legatum, depositus sit — accusatus et convictus de symonia, de violenta intrusione, de inutilitate perso- nae, de inobedientia — quia vestrae discretioni incognitum esse non credimus, ob fastidium prolixitatis hic inserere supersedemus.
Quoniam igitur per misericordiam Dei de persona eius aecclesia nostra liberata est, gratias agimus Deo; et quod de caetero neque dominus neque habitator loci nostri sit, sponsione in perpetuum valitura firmavimus. Neque enim propterea de- positioni eius consentientes fuimus, quod denuo eum nobis pre- ponere voluerimus. Scimus autem, quod, nisi affectaret restitu- tionem dignitatis suae, nequaquam tantopere quereret ibi sub- esse, ubi aliquando prefuit, precipue cum in principio sedi apostolicae rebellaverit et, tot conatuum suorum amputatis ca- pitibus, cottidie trigeminis assultibus resurgere attemptaverit. Non ergo inter nos eum esse volumus, qui, si oportunitas acci- derit, iterum nobis dominari concupiscit.
Litteras etiam domni papae, confirmantes depositionem eius, presenti" anno habuimus, in quibus hoc demandavit, quod, 1148 si Corbeiensem aecclesiam fatigare presumpserit et semel ac bis terciove commonitus non resipuerit, non solum prelationis digni- tatem, de qua depositus est, in Corbeiensi monasterio non ha- bebit, set nec inter subditos postmodum habitabit1.
Fatigantem igitur aecclesiam nostram per venerabiles et religiosas personas domiuus noster abbas ex communi consilio
a. aumentari r. b. quarum c. c. immo praecedenti. V. supra p. 245.
1. V. ep. 84 supra p. 158.
256 WIBALDI EPISTOLAE 151. 152.
1149 capituli nostri iam plus quam tercio commonuit; nec tamen de fatigatione nostra post commonitionem cessavit. Ex mandato ergo domni papae astricti, eum in consortio nostro recipere non presumimus, quoniam incidere in manus domni papae et similes inobedienti existere per nostram inobedientiam formi- damus. Obsecramus itaque paternitatem vestram, ne dure accipiatis, quod in receptione eius vestrae peticioni annuere non valemus, quia causas impossibilitatis nostrae, quanto potuimus brevius, vestrae discretioni ostendimus; quas secundum insitam vobis prudentiam considerando, in gratia vestra nos excusatos habeatis, quoniam, excepta hac peticione quam nulli mortalium concedimus, nos ad omnem vestram pro posse nOstro promptos et devotos famulos invenietis. Valete in Domino.
Heae litterae in communi fratrum conventu recitatae sunt et omnium testimonio approbatae. Hii autem fratres presentes aderant: Waltherus prior, Erminoldus, Ingrammus, Engelgerus, Thidericus, Heremannus, Adelbertus prepositus, Adolfus, Con- radus, Elvingus, Metfridus, Ysico, Thegenhardus, Heinricus, Bruno, Abraham, Marquardus, Bruningus, Eico, Liudolfus, Lampertus, Ekkehardus, Heinricus, Adelbertus, Heinricus, Adel- bertus, Wernherus, Outhelricus, Arnoldus, Reimarus, Fridericus, Unarchus, Wernherus, Ruopertus, Harthmannus, Saxo, Adelber- tus, Reinherus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 147, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/29c63c4e-850b-4db2-b34c-2c9694bba6fd/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success