Monumenta Corbeiensia, Nr. 227, S. 368
1150 W(ibaldo) Dei gratia venerabili abbati Corbeiensi H(erman- nus) eadem gratia Constantiensis aecclesiae humilis minister, cum fideli obsequio devotas orationes in Domino.
Pro eo, quod domini nostri regis curiae ad presens, sicut decens est, interestis, non mediocriter gavisi sumus. Discretio- nem etenim vestram licet in multis experti simus, nunc procul dubio, quantum discretionis vestrae virtus valeat, experiri cupi- mus; ut videlicet in presenti prosperitate sic vestro consilio dilectissimus dominus noster utatur, unde fidelibus regni nobis- que, pre ceteris quam plurimis honorem regni diligentibus, gau- dium augeatur, filiis autem perditis et perditionis terror incu-
a. sic ex fideliter corrcctum est in c.
1. 1150 Febr. 8.
WIBALDI EPISTOLAE 233. 234. 353
tiatur. De cetero fraternitatem vestram, de qua nimirum con- 1150 fidiinus, humiliter exposcimus, ut dilectissimo domino nostro in occulto suggeratis, ut a domno Welfone suisque ministerialibus quendam consanguineum menm et ipsius domni regis fidelem Heinricum nomine, sine causa captivatum, primo et, sicut de ipso confidimus, requirat, et tam pro nobis quam pro Deo di- mitti iubeat.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 227, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/56063943-592a-4bf8-a541-6666a151418f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success