Monumenta Corbeiensia, Nr. 334, S. 499
Domnus papa E(ugenius) Romanorum regi C(on- 1152
, . Ian.9
rado).
Quanto sepius de incolumitatis tuae statu et bona voluntate, quam erga beatum Petrum, celorum regni clavigerum, atque matrem tuam sacrosanctam Romanam aecclesiam gerere diceris, per litteras et nuncios magnificentiae tuae instruimur, tanto magis ac magis gaudium et laeticiam in nostris mentibus diebus sin- gulis augmentatur, cor nostrum ad amorem tuum vehementius affectu paterno accenditur et ad exaudiendas postulationes tuas, in quantum cum Deo possumus, aures benivolas commodamus. Inde est, quod venientem fratrem nostrum Arnoldum Coloniensem archiepiscopum et dilectos filios nostros W(ibaldum) Corbeiensem abbatem et magistrum H(einricum) notarium tuum, quos ad no- stram presentiam tua serenitas destinavit, tamquam prudentes et industrios viros debita benignitate suscepimus, honeste tra- ctavimus, et petitionibus tuis, quas et litteris et eorum viva voce intelleximus, sicut honori Dei et regni utilitati expedire cogno- vimus, gratum assensum prebuimus. Predictum namque fratrem nostrum, licet invitum et renitentem atque l&crimarum copiam effundentem, ad pontificalis dignitatis apicem Domino auctore promovimus; et venerabilibus fratribus nostris H(einrico) Magun- tino et A(rtwico) Bremensi archiepiscopis prefixos terminos ve- niendi ad nos prolongavimus; et tam ipsos quam alios archiepi- scopos episcopos sive principes regni tui ad servitium tuum et ex- peditionem, quam ad honorem Dei" et aecclesiae suae sanctae atque
a. Dei addidi.
31*
484 WIBALDI EPISTOLAE 349. 350.
1152 exaltationem regni facere divina favente clementia ordinasti, per apostolica scripta commonere et animare diligenter curavimus. Tua itaque, karissime fili, interest, pro commissi tibi regni et sanctae Dei aecclesiae honore et exaltatione, tamquam inter alios orbis christianos reges precipuus et excellentior princeps, atten- tam curam et sollicitudinem gerere, ut adventum tuum, quem ad provectum aecclesiae ac regni et salutem christiani populi expectamus, cum desiderato fructu prestante Domino percipere valeamus. Data Signiae 5 Idus Ianuarii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 334, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2f3194d9-27e6-4dc8-85b3-6ebcdae693cb/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success