useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 79
Signature: 79

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
85. Eugenius III papa Fuldensibus scribit, quem abbatem ele- gissent, eum a sese exauctoralum esse. Mandat, ut alterum abbatem ex alieno monasterio sumant. (M. 68.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 79, S. 174
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 79, S. 174

    Graphics: 
    x

    1148 Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis mo- Apr' 8 nachis, liberis et ministerialibus Fuldensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem.

    Si ad regenda rationabiliter membra discretio capitis in- tenta non fuerit, corporis compages dissoluta nutabit. Postquam igitur Fuldensis aecclesia proprio fuit nudata pastore1, curae nobis fuit fratribus, qui presentes erant, viva voce precipere, ut de alio claustro, uno eodemque consensu talem preficiendum sibi abbatem eligerent, per quem in Fuldensi monasterio, quod pastoris incuria tam in spiritualibus quam in temporalibus fuerat diminutum, grata Deo verae religionis cultura posset auctore Domino restaurari. Vos vero contra formam nostri mandati de vestro claustro abbatem* eligere presumpsistis, qui etiam pro 1. Alolfo. 2. Koggerum.

    WIBALDI EPISTOLAE 85. 86. 159

    membrorum deformitate ad sacerdotium non poterat promoveri. 1148 Ideoque, quod super eius electione factum est, auctoritate apo- pr' stolica in irritum deducentes, monachos, clericos ab obedientia, et laicos a fidelitate, quam ei fecisse noscuntur, absolvimus. Quapropter per presentia vobis scripta mandamus atque pre- cipimus, quatinus de alio claustro, consilio dilectorum filiorum nostrorum Adae Ebracensis, Eberbachensis, Herfeldensis, Cor- beiensis abbatum, personam religiosam, discretam, litteratam, in abbatem vobis invocata divina gratia eligatis, per quam in vestro claustro religionis fervor, qui peccatis exigentibus inibi tepuisse dinoscitur, valeat reparari et verbo eius ac bonae con- versationis exemplo possit futuris temporibus custodiri. Data Remis 6 Idus Aprilis.

    Igitnr1 nos fratres Fuldenses obsecramus sanctitatem vestram, domne abba Wibalde, quatinus ea, quae frater noster Heremannus camerarius, presentium lator, viva voce vobis suggesserit, im- plere non dedignemini.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.