Monumenta Corbeiensia, Nr. 102, S. 202
1148 Reverendo patri suo et domino H(einrico) venerabili sanctae Leodiensis ecclesiae episcopo frater W(ibaldus) Dei gratia Stabu- lensis ecclesiae servus exiguas orationes et devotum servitium.
Theodericus de Salenrivo" ministerialis vester de Bullione venit in terram Stabulensis ecclesiae, ad villam nomine Davir- decesb, atque ibi predatus est non pauca animalia. Orto clamore in terra, secuti sunt homines nostri tam de Wellin quam de aliis locis, ut ea que nobis fuerant ablata reciperent; et longius pre- datores persecuti sunt. Illi, congregata de castello vestro et de terra maiore multitudine, invaserunt nostros et, captis septem viris, duodecim ex hominibus ecclesiae nostrae occiderunt et multos crudelissime vulneraverunt. Audivimus vero, quod ec- clesiam nostram in Wellin velitis interdicere et divinum ibidem officium prohibere pro eo, quod interfecti illi in cimiterio eius- dem ecclesiae sepulti sunt. Quod nos credere nequaquam potui- mus. Novit enim discretio vestra, quod etiam iure gentium licet vi vim repellere, et quod super terram homines sunt excommu- nicandi, dicente scriptura: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo1. Sicut itaque, iuxta auctoritatem Leonis et Gelasii, quibus vivis non communicavimus, nec mortuis com- municare possumus, sic e" converso quos ecclesia vivos non devitavit, mortuos abicere non debet. Dignetur itaque vestra clementia providere, ne ad grave malum atque damnum, quod per iniuriam accepimus, aliquod gravamen per inimicorum nostro- rum delationem sustineamus. De Theoderico vero de Turri tam frequentem, tam importunam et tam longam querimoniam sine fructu fecimus, et iam ecclesiam nostram pudet, nos vero tedet.
a. Sacenrivo correxit alia manus in Sacenrivo. b. sive Dainrdeces. c. e c.
1. Matth. 16,19.
WD3ALDI EPISTOLAE 110-112. 187
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 102, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/3651b44c-18dd-4613-b10f-a2e9bc5df08e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success