Monumenta Corbeiensia, Nr. 38, S. 135
Domino et amico suo Wibaldo Stabulensi abbati Anno1 1147 eadem gratia id quod est, salutem et dilectionem.
Noverit primum karitas vestra, quia de vestris, utpote do- mini et amici nostri, successibus precipue congaudemus et super his Deo gratias hilariter rependimus. Suggerimus quoque discretioni vestrae, quod domnus Ebroinus pro inpensa sibi dudum a nobis caritate nos frequenter sollicitat. Quam sane licet consilio vestro et amore tenendae pacis et quietis ecclesiae hanc ei fecerimus, tamen quidam sinistro nomine, symoniae sci- licet, hoc fac-tum improbant; nec tamen propter hoc, set pro in- portunitatibus nobis et vobis illatis ei ad tempus subtraximus. Dicitur quoque vobiscum pacem, mediante domno Prumiense*, noviter composuisse. Eapropter a vobis summopere requirimus, si vestrae voluntatis est et absque cavillatione sinistra esse pot- erit, condictam caritatem in posterum illi persolvendam. De caetero etiam perscrutari volumus de negotiis domni papae, cuius vos conscium in parte credimus, utrum scilicet ad nos acces- surus sit vel concilium in partibus nostris habiturus. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 38, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e91e53ae-c5c5-44d0-97d2-295fb470d0d3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success