Monumenta Corbeiensia, Nr. 270, S. 424
1150 C(onradus) Dei gratia Romanorum rex W(ibaldo) abbati
SepUn Corbeiensi gratiam suam et omne bonum.
Negotia, que nobis cum domno papa conveniunt, per alias personas nisi per tuam et cancellarii1 nostri discretionem tra- ctari non possunt. Preterea in processu legationis hinc ex parte fratris nostri imperatoris Constantinopolitani*, inde etiam ex parte Rogerii* negotia se nobis" offerunt, in quibus tractandis aliquas personas preter vos admittere nec volumus nec possu- mus. Multas iuiurias et gravia damna, quae non solum toto anno preterito set etiam ad presens in contumeliam regni et nostram sustines, cappellano tuo H. referente, ad plenum intel- leximus; et tempore oportuno in his complanandis pro debito nostro tibi assistemus. Rogamus igitur et certi esse volumus, quod laborem legationis nostrae ad domnum papam cum can- cellario assumas, et in festo sancti Michaelis* Ratisbone cum ipso presentiam nostram adeas. Expensas itineris, quas per te habere non potes, positis vadimoniis tuis accredas; quae nos, Deo annuente, quam primum accepta oportunitate redimere pa- rati erimus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 270, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e18e4a6b-af89-4b9b-a23e-e9c9c06c4453/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success