Monumenta Corbeiensia, Nr. 156, S. 282
1149 Reverendo patri suo et domino Guidoni sanctae Romanae ecclesiae cardinali diacono1, apostolieae sedis cancellario, frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, se ipsum.
Non ab re hanc possessionem* vestrae sublimitati offeri- mus, quam ita memoriter et affectuose tenetis, ut, licet vos orbis terrarum cura sollicitet et responsa ecclesiae catholicae detineant, non tamen exiguitatis nostrae sitis inmemores. Quod binae epistolae ad episcopum Anselmum* a vobis missae satis patefecerunt, in quibus subscriptam salutationem ad nostram personam piae recordationis affectu subiunxistis. Accepimus litteras vestras, quas nobis per puerum nostrum Ludovicum* transmisistis, plurimum ex eis gavisi, quod domnus papa et vos nobis tanquam fideli servo suo aliquid inponere voluistis, in quo studium ac devotio nostra circa Romanae ecclesiae obsequium appareat. Causam Bremensis electi5, quem eidem ecclesiae plurimum posse proficere non diftidimus, vestrae clementiae suppliciter commendamus. Lator presentium, prepositus" Harthvicus, vir prudens et litteratus et in terra sua sublimiter natus, nostrae parvitati a longo tempore notus et dilectus est. Quem dignum credimus, ut ei gratiam vestram cum benivolentia exhibeatis et in suis peticionibus eum misericorditer exaudiatis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 156, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/edafefc8-1657-4f79-ab4f-44d147e20eb9/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success