Monumenta Corbeiensia, Nr. 447, S. 615
F(ridericus) Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus H(einrico) de Lemburg gratiam suam et omne bonum.
Aequum est et valde imperialem magnificentiam decet, ut personae, quae imperio nostro promptiori devotione obsequuntur, et a nobis artius diligantur et ab omnibus, qui imperii nostri honorem diligunt, cum debita reverentia conserventur. Proinde industriam tuam attente monendo rogamus, ut fidelem nostrum Wibaldum Stabulensem abbatem, qui multum et diu in servitio nostro et imperii utilitatibus iam laboravit, honorare et diligere studeas et aecclesiam Stabulensem, cui preest, tueri et conser- vare non cesses. Interdicimus etiam tibi atque sub optentu gra- tiae nostrae precipimus, ne possessionibus, eidem aecclesiae col- latis a tuis antecessoribus, aliquam violentiam inferas neque eam aliquo modo vexare attemptes, sciens procul dubio, quod eadem aecclesia cum suis omnibus sub tutela et defensione imperii nostri constituta est; unde et, quicunque eam leserit, nos offendit.
a. nostri c.
1. v. ep. 462 supra p. 595. 2. Polonica.
600 WIBALDI EPISTOLAE 468. 469.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 467, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/4440beee-54b7-4d11-bd2d-d67eb4a842e6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success