Monumenta Corbeiensia, Nr. 367, S. 529
Eugenius episcopus servus servorum Dei karissimo in Christo 1152
filio F(riderico) illustri Romanorum regi salutem et apostolicam Ma1'1'
benedictionem.
Nuntiis egregiae tuae nobilitatis et litteris benigne ac ho- neste susceptis, et ipsorum fideli et prudenti narratione et illa- rum diligentissima inspectione, personam tuam, iam pridem nobis dilectam, post decessum patrui tui, recolendae memoriae C(onradi) Romanorum regis, pari voto et unanimi consensu prin- cipum in regni fastigium promotam esse, manifeste cognovimus. Quod tanto uberioreb exultatione suscepimus, quanto per dilecti filii nostri O(ctaviani) presbiteri cardinalis1 narrationem et tua- rum litterarum susceptionem spem certiorem de tua industria iam antea tenebamus. Deo igitur, a quo est omne datum opti- mum et omne donum perfectum*, de corde gratias debitas per- solventes, quod de tua strennuitate divina clementia disponente tam concorditer factum esse cognovimus, benigno favore sedis apostolicae approbamus. Credimus enim", quod bonum, a iam dicto patruo et predecessore tuo firmiter nobis et aecclesiae Romanae promissum, per generosae devotionis tuae studium desideratum a nobis auxiliante Domino sortietur effectum. Nos siquidem ad honoris et exaltationis tuae augmentum pro debito commissi nobis ofticii, superna cooperante gratia, attentius in- tendimus laborare. Eapropter de communicato fratrum nostro- rum consilio legatum de latere nostro ad tuam serenitatem dis- posuimus in proximo destinare, per quem intentionem etd pro- positum nostrum tuae gloriae disposuimus aperire. Interim autem regiam dignitatem tuam attente monemus, ut professionis regiae formam perspicaci lumine mentis semper attendas et aec- clesiae Dei et aecclesiasticis personis promptam et debitam iu-
a. Baec epistola in codice Ii s scripta est: 1. fol. 134* —135, 2. fol. 143 — 143V. b. nberiori 2. c. enim om. 2. d. ac 2.
1. tit . S. Caeciliae. 2. Iacob. 1,17.
ikni, Bibliothec» I. 33
514 WIBALDI EPISTOLAE 382. 383.
1152 sticiam ac" defensionem infatigabiliter et semper exhibeas, viduis, pupillis, orphanis et universo populo regimini tuo subiecto sine tarditate pacem et iusticiam facias, ut ipsi, de tua protectione ac defensione pro regiae dignitatis excellentia muniti et tibi devote obedientes, letentur et tu de regia sollicitudine apud ho- mines gloriam et apud illum, per quem reges regnant, cum sanctis regibus vitam percipere merearis aeternam. Data Signiae 16 Kal. Iunii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 367, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/463c10b8-1d1b-4820-9871-f79cfea5fdf3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success