Monumenta Corbeiensia, Nr. 203, S. 343
Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia ca- 1149? tholica, dilecto fratri et amico suo R(einaldo) venerabili Hildenes- heimensi preposito benedictionem et vitam usque in seculum.
Recte meministi, frater, quod, quamvis libros Ciceronis ha- beamus, nos tamen christianos esse recordamur et, ut scripsisti et ut tuus Seneca de se dicit, transimus interdum in aliena castra, non tanquam desertores et transfugae, set sicut explo- ratores* et spoliorum cupidi, si forte Madianiten rapere pos- simus, quam pilis erasis et unguibus desectis legitimo nobis valeamus copulare matrimonio*. Et licet nos in regione longin- qua" peregrinari quin potius exulare doleamus, optamus tamen potius pane vivo, qui de coelo descendit", saturari, quam ven- trem nostrum implere de siliquis, quas porci manducant7. Fer- cula Ciceronis nec inter precipua nec in prima mensa iam ha- bemus, set si quando meliori cibo satiatisb aliquid libet, sic ex eo sumimus, sicut secundis mensis solent apponi bellaria. Est etiam nobis quedam voluptas, non esse otiosos. Nec vero, ut cetera omittamus, pati possumus, quod illud nobile ingenium, illa splendida" inventa, illa tanta rerum et verborum ornamenta oblivione et negligentia depereant; set ipsius opera universa, quantacunque inveniri poterunt, in unum volumen confici volu- mus, nichil habentes cum illis commune, qui quanto ditiores sunt tanto magis egent et, omissis liberalibus studiis, circa
a. nos iterum Ugitur in cod. b. satiatos correctum est in satiatis. c. splendita c.
1. Hildesheimenses. 2. A. Gellium. 3. ipsius Reinaldi libros. 4. Senecae ep. I. 2, 4. 5. Cf. ep. 167 supra p. 281. 6. Ioh. 6, 41. 7. Luc. 15,16.
328 WIBALDI BPISTOLAE 208. 209.
1149? transitoria solliciti sunt, et congregant ut dispergant et disper- gnnt nt congregent. Ludum pilae maxime imitantur, ubi ludentes et cum aviditate sumunt et cum celeritate reiciunt; ita neque in capiendo neque in remittendo modum habent. Quorum disci- plinam, si nos diligis, licet ab inprobis secularibus laudetur, tanquam venenum et mortem animae devitabis. Misimus tibi pro monimentis librorum vestrorum Origenem in cantica canti- corum, et pro Aggellio Noctium Atticarum, quem ad presens habere nequaquam potuimus, librum1, quem Grece Stratagem- maton vocant, quod militare est.
209. Quidam Wibaldo de eius in se beneficiis grate scribit. (M. 207.) 1149? Domino suo dilectissimo W(ibaldo) ille suus, quicquid dici credi vel esse potest felicius.
Salutat vos ille vester servus ex intimo cordis affectu, quem egenum de pulvere erexistis; qui etiam, sepius tempore necessi- tatis benivolentiam vestram expertus, non immemor beneficiorum vestrorum esse cupit nec ingratus. Sunt enim quasi stilo ferreo super latitudinem cordis eius exarata, ne unquam aboleantur aliqua vetustate aut rerum varie, succedentium vel temporum mutabilitate. Scit enim, quem fallere nemo potest, quantum" vos habeam in visceribus Iesu Christi, quam unice diligam, quam intime cupiam cuncta, quae ad honorem vestrum spectant; nec memoriam vestri de caetero oblitterare poterit vel tempo- rum prolixitas vel locorum longinquitas. Recolit, domine, mens mea, versatur crebro in antro cordis mei, quoniam — filii Belial, filii iniquitatis, filii quos detestatur anima mea, qui sepius ine- briati sunt sanguine meo et satiati carnibus meis, nisi obsti- tissent, nisi a me infelice vos magis invidiose quam iuste aver- tissent — longiorem in conspectu gratiae vestrae misericordiam invenissem. Set haec omnia in manu Dei viventis commendo, qui reddet unicuique iuxta adinventionem viarum suarum. Ob- secro autem profuse, ne graviter accipiatis, que dico, quoniam
a. sequitur iterum in eod. fallere nemo potest, quantnm.
1. qui Frontino attribui solet.
WIBALDI EPISTOLAE 209. 210. 329
anima mea turbata est valde; set pietas miserationis vestrae 1149? requiescere modo me fecit non modicum. Unde vitulos labiorum meorum immolo Deo et immolare non cessabo pro prosperitate vestra, ut vivatis feliciter et valeatis, et cuncta, quae intenditis, a Deo prospere dirigantur in manibus vestris.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 203, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/4a75d5f1-e0c3-4383-ab2d-fcfc1723fe0a/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success