Monumenta Corbeiensia, Nr. 413, S. 583
Gregorius Dei gratia diaconus cardinalis* reverendo fratri 1154 et unanimi amico W(ibaldo) Stabulensi abbati salutem et, qua Fcbr' nichil est carius, caritatem.
Quia inter ceteros regni abbates personam vestram quadam prerogativa dilectionis nobis univimus, ad honoris vestri gloriam et exaltationem, divina nos comitante gratia, efficaciter operam dedimus. Equidem secundum desiderium vestrum et preces per- sonam vestram mater vestra sancta Romana aecclesia oleo ex- ultationis exhilarat, episcopalia vobis insignia concedens, ut vere Stabulensis gemino dignitatis ornatu fulgeat, abbatis et episcopi, qui pre consortibus suis ampliorem matris meruit dilectionem. Ysaac pater noster* senuit, Rebecca* tamen ministrat ei. Agite igitur, ut mater recognoscat in filio, per quod filius recognosce- tur a multis. Anulum vobis legatus apostolicae sedis Gerh(ardus) diaconus cardinalis portabit, qui vos tanta gratia investiet et apostolico munimine roborabit. Nos vero in vestris oportunitati- bus tanto sollicitum esse perpendite, quanto amiciciae virtus in causa amici non potest esse ociosa. De aliis peticionibus vestris legatus vobis iusticiam faciet, cuius discretioni Teutoni- corum commisse sunt regiones.
1. S. Mariae in via lata. 2. S. Angeli. 3. Anastasius IV. 4. ecclesia Romana.
568 WIBALDI EPISTOLAE 432. 433.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 413, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/c299c87d-7d00-48d9-881a-2b19e38d2c20/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success