Monumenta Corbeiensia, Nr. 434, S. 600
1157 Domno Wicmanno archiepiscopo reverendo Fridericus Mo- nasteriensium humilis minister intimum servitii et orationis af- fectum.
Pertulit ad nos domnus Osenburgensis episcopus1 gravaminis sui causam; et condoluimus, tum quia infirmus est et laborare non potest, tum quia Corbeiensis abbas iniuriam ei videtur in- ferre. Eapropter excellentiam vestram commonitam esse cupimus et rogamus obnixius, quatenus eum, tamquam seniorem et coepi- scopum, manu teneatis et nullam omnino ei iniuriam fieri sinatis. Perspicuum est enim, ut, si forte, quod absit, unus opprimatur, ad plures tam episcopos quam archiepiscopos tantum incbnveniens derivetur. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 434, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/48c75c37-d593-4052-82b4-51d6d9fd49f0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success