Monumenta Corbeiensia, Nr. 232, S. 373
Karissimo domino et amico suo A(rnoldo) venerabili sanctae 1150 Coloniensis aecclesiae maiori preposito, regiae curiae cancellario, frater W(ibaldus) Dei gratia id quod est in ecclesia catholica, se ipsum et sua universa.
Dominus noster rex non dubitat nec vos dubitare debetis, quin ad curiam, quae Fulde in dominica Iudica me Deus* fu- tura est, veniatis; ne forte absentiae vestrae imputetur, quicquid per difficultatem vel per negligentiam in gerendis rebus publicis omittetur. De causa communis amici nostri T(hiebaldi) Xan- tensis prepositi, in qua et pro qua vos effectum habuisse et quasi palmam obtinuisse non mediocriter gaudemus, non minus operae dedimus, ut stabilis perseveret, quam si de nostra per- sona ageretur. Quia enim personam vestram et honorem vestrum in veritate diligimus, omnia, que vobis cordi sunt, ad nos per- tinere nequaquam dubitamus. Set de capitulo litterarum vestra- rum*, in quo scripsistis, quod, si alterius electio aecclesiae eun- dem amicum nostrum vocaverit in prepositum, interventu domini nostri regis a domno papa promotio talis ei non negetur, non 1. 1150 Mai. 1. 2. Apr. 2. 3. ep. 227 supra p. 346.
358 WIHALDI EPISTOLAE 238. 239.
1150 visum est nobis, directam peticionem ex persona domini nostri regis scribere, pro eo quod principalem excellentiam non decet illa postulare, quae sibi iure negari valeant". Siquidem sancta mater nostra Romana aecclesia super petram fundata leges a se conditas nequaquam destruit nec repugnantia aliquo modo sancit, licet decreta sua pro temporum varietate, pro locorum oportu- nitate, pro rerum et personarum qualitate dispensare ac mode- rari, et quasi detrimentum pati consueverit. Non ergo mandabit neque confirmabit, ut in duabus dignitatibus una persona subli- metur; set, cum sine querela factum fuerit, hoc ex paterna discre- tione dissimulabit. Credere super hoc nobis potestis, non pro noticia canonum, set pro sensu et efficacia experimentorum. Rethoricati sumus in litteris1 domini nostri regis, quia negando affirmavimus et non rogando rogavimus; quas ideo vobis necdum consignatas transmisimus, ut possitis, si placuerit, de artificio nostro quedam immutare, addere vel minuere. Vivite, et nos diligite. Adducite ad curiam vobiscum modicum fratrem ve- strum Erleboldum.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 232, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ac185663-e68d-4990-b57b-5608429af0fc/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success