Monumenta Corbeiensia, Nr. 219, S. 360
1150 C(onrado) Dei gratia glorioso Romanorum regi augusto lUL G(uido) sanctae Romanae aecclesiae diaconus cardinalis1 devo- tum servitium suum et orationum perseverantiam.
Pro negotio nobilis et illustris viri ducis Poloniae et con- iugis eius, sororis vestrae, mandato domni papae nos satis labo- rasse, vobis non extat incognitum. Verum persistentibus in du- ricia sua adversariis, sicut a domno papa nobis iniunctum fuerat et exhortationis vestrae nobis monita suggesserunt, iusticiam de eis facere non dubitavimus. Quia ergo negotium illud iam ad vos" quodammodo spectare videtur, maiestatis vestrae celsitudi- nem attente rogamus, ut ita manum auxilii vestri eidem duci et brachium fortitudinis vestrae porrigere studeatis, ut vigorem aecclesiastici officii in hac parte viriliter sublevetis, et de indulta pace duci et sorori vestrae laudem a Deo et hominibus consequi valeatis. Sententiam autem, quam circa adversarios ducis W(la- dislai) et sororis vestrae promulgavimus, domnus papa et Ro- mana aecclesia firmaverunt et, usque quo resipiscant et ad pacem convertantur, eam sententiam nullatenus relaxabunt.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 219, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/592dd94b-21ec-4eec-9245-9da142b14776/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success