Monumenta Corbeiensia, Nr. 146, S. 267
Domino et patri sanctissimo Bernhardo, venerabili episcopo 1149
sanctae Hildenesheimensis aecclesiae, conventus aecclesiae Cor-
beiensis devotae orationis instantiam et debitam karitatis per-
severantiam.
Venit ad nos venerabilis abbas Sancti Godehardi", homo in nostro monasterio ex longo iam tempore dilectus et familia-
1. Oculorum enim lnmina amiserat Bernhardus episcopus. V. Chron. Hildesh. (Mon. SS. VII. 856). 2. Ps. 35, 7. 3. Rom. 11, 33. 4. 2 Cor. 12, 9. 5. V. 2 Cor. 12, 7. 6. Fridericus.
252 WIBALDI EPISTOLA 151.
1149 ris, afferens parvitati nostrae litteras1 vestrae sanctitatis, quae hoc deprecabantur, ut domnum Heinricum quondam aecclesiae nostrae abbatem ad nos reconciliaremus et volentem conversari inter nos non repelleremus. Quod vero tunc in presentiarum vestrae paternitati respondere distulimus, causa erat, quod in hoc verbo magna anxietate tenebamur, nec in re tam difficili, quae scandalum aecclesiae nostrae gignere poterat, inconsultis universis fratribus, qui tunc plerique aberant, quicquam statuere congruum arbitrabamur. Quid autem nunc in consilio inveneri- mus, vestrae celsitudini per unanimitatis nostrae litteras aperi- mus, hoc principio postulantes, ne indignetur nobis dominus noster, quod peticioni vestrae satisfacere non possumus.
Homo enim iste, pro quo interpellatis, magnam aecclesiae
1143 nostrae afflictionem intulit: primo quidem cum a fratre suo co- mite Sifrido ad dignitatem abbatiae violenter est intrusus*; deinde cum in prelatione positus aecclesiae inutilis fuit et damno-
1146 sus; postmodo etiam cum, ex Dei iudicio depositus, ecclesiam nostram multis et magnis iniuriis, in quantum potuit, est per- secutus.
Siquidem, ut apud excellentiam vestram excusabiles esse valeamus, violentam intrusionem eius in abbatiam paucis vobis exponemus, in quibus tam vera loquemur, quam visa et experta
1143 dolemus. Cum domimis noster piae memorie Adelbero abbas 29 viam universae carnis ingressus esset*, idem domnus Heinricus erat apud nos adhuc in annis adolescentiae, et nuper absolutus de subiugo claustralis custodiae. Hic aspiravit ad dignitatem abbatiae, quam etiam adeptus est, fratre suo comite Sifrido co- operante. Misit namque idem comes ipso articulo temporis, quo abbas senior decesserat, secretos nuntios ad Moguntinum archi- episcopum*. Et cum hoc ignoraremus, callide egit, ut electio- nem, quam de consuetudine monasterii eadem die celebrare de-
inn. l bueramus, per triduum differremus. Peracto triduo, venerunt legati domni Moguntini, cum litteris ipsius missi ad nos. LhV
1. V. supra epp. 134 et 135. 2. anno 1143. 3. 1143 Mai. 29. 4. Heinricum I 1142-1153.
WIBALDI EPISTOLA 151. 253
terae autem continebant peticionem et suasionem archiepiscopi 1143
. . Iun. 1
de eligendo in abbatem fratre comitis, postremo etiam commi- nationem quandam, si peticioni eius in eadem persona non pre- beremus assensum: Si inquit eum non elegeritis et sinistri aliquid ex hoc provenerit, neque iniquitas mea neque peccatum meum. Legati preterea ipsius quaedam immania loquebantur, comminantes, si alius" electus foret, dominum suum archiepi- scopum, ne consecraretur, prohibiturum, denique in conspectu domni papae eum nobis adversaturum. Venit ergo dies, cum, facta secundum aecclesiae consuetudinem sollemni invocatione Spiritus sancti, ad eligendum patrem et pastorem animarum nostrarum in capitulo consedimus. Comes vero supra nomi- natus de promovendo fratre suo sollicitus erat. Unde et am- biendo singillatim omnes, qui desiderium suum promovere pot- erant, per se et per secretos nuncios conveniebat, et alium qui- dem suasionibusb, alium terroribus ad electionem sollicitabat. Nam et preposito nostro per familiares nuntios sub diligenti interminatione ita pollicitus est, quod, si e.lectionem fratris sui" in aliquo impediret, omni honore eum in aecclesia nostra pror- sus nudaret. Cum igitur de voluntate comitis in publicum dictum fuisset, et quidam de fratribus repleti spiritu Dei resi- sterent et causas contradictionis suae multas et convenientes redderent — sive quod predictus Heinricus, quem eligere coge- bantur, infra annos esset; sive quod pene illiteratus huius digni- tatis officium verbo et doctrina minime amministrare sufficeret; sive quod, inops consilii et totius prudentiae, neque se ipsum neque rem tam grandem gubernare vel regere prevaleret; sive quia libertas et ordo regularis electionis in nostra aecclesia per eum cassata videretur, qui propter timorem fratris magis quam respectu Dei et communis utilitatis assumeretur — cum tales, in- quam, excusationis causae exponerentur, comes, qui cum armata manu nobiscum in capitulo sedebat, adversus eos, qui huiusmodi loquebantur, multo furore et ira magna efferebatur. Quibus et
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 146, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/57203a5f-88c8-49db-9cff-c620bd7425d5/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success