Monumenta Corbeiensia, Nr. 379, S. 544
commendat. (M. 375.)
1152 Dilectissimo in Christo patri suo et domino E(ugenio) uni
et universali papae frater W(ibaldus) Dei gratia et vestra id,
quod est in aecclesia catholica, se ipsum et sua universa.
Litterae nostrae, quas post ordinationem domini nostri novi
regis ad vestram celsitudinem scripsimus", ordine prepostero per-
latae sunt. Siquidem illae, quae priores scriptae fuerunt et fratri
Franconi ad perferendum traditae, cum crederemus eum mox
ad vestram beatitudinem reversurum, posteriores presentatae sunt.
1. i. e. anno 1136. 2. V. tabulam a. 1136 datam ap. Martenc Coll. II. 95. 3. V. ep. 375 supra p. 503.
WIBALDI EPISTOLAE 396. 397. 529
Nam secundas, quas scripsimus, vestrae magnitudini prius ap- 1152 portaverat magister Baldricus Treverensis1. Et nunc quidem suspenso ac dubio aliquantulum animo scriptitamus propter le- gatum vestrum, quem venire audivimus* set pervenientem non- dum accepimus, ut post auditum ex ipso beneplacitum vestrum, tamquam voluntarii servi vestri ad omnem nutum vestrum obe- dientes et parati, de mandatis vestris exequendis certiora que- dam excellentiae vestrae intimaremus.
Enimvero, si regnum nostrum a suis intestinis ac perni- tiosissimis motibus cessare aliquando posset, nichil esset claritati vestrae dubitandum, quin sacrosancta mater nostra Romana aec- clesia pristinae dignitatis decorem per virtutem principis nostri* posset recipere. Atque utinam, bone Iesu, qui veraciter dixisti: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua*, etiam cum Patre, quem rogas, largiri digneris: ut humana defensione non egeat5, set tuo tantum adiutorio et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur. Durum est enim, eos servire, quos tu in altissimo imperii culmine dignatus es collocare. Set haec hactenus. Nam sapientia vestra a Deo illuminata et nos intelliget' et plu- rima prudenter disponere consuevit. Scribemus apertius et pro- lixius, cum ex legato vestro, quid opus sit facto, audierimus.
De causa latoris presentium pedes sanctitatis vestrae deoscu- lamur, ut eum contra presumptionem laicorum solidare dignemini, ne glorientur, se hereditate sanctuarium Dei possidere; quod etiam per successionem, ordinando videlicet in aecclesia filios predecessorum, festinant profanare.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 379, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d7946ef3-0eca-4da0-a400-ac24f1e448c6/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success