useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 224
Signature: 224

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
230. Wibaldus Eugenio III papae de Eilulfo electo abbate Mor- bacensi significat. Petit, ut eundem confirinet. (M. 217.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 224, S. 364
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 224, S. 364

    Graphics: 
    x

    1150 Reverendo patri suo et domino E(ugenio) uni et universali 'pontifici frater W(ibaldus) Dei et vestra gratia id, quod est in aecclesia catholica, dilectionem filii et obedientiam servi.

    1149 Post obitum confratris nostri Bertoldi abbatfe de Morbach*

    fratres et familia eiusdem monasterii ex quadam parte convene-

    runt in personam cellerarii sui, eumque adduxerunt ad curiam

    gloriosi filii vestri, nostri domini Conradi Romanorum regis,

    Dec. 25 quam in proxima transacta nativitate apud Bavemberch, recu-

    perata iam sanitate, celebravit. Pars vero tam de monachis

    quam de laicis eisdem electoribus se opposuit, dicentes, non esse

    electionem set potius surreptionem, personam etiam minus esse

    idoneam ad tale onus sustinendum et ad sanandas contritiones

    eiusdem monasterii. Intererat eidem curiae venerabilis filius

    vester Orthlevus Basiliensis episcopus, qui, inter disceptationes

    litigantium requisitus a domno rege de statu predicti monasterii,

    quod in parrochia eius situm est, respondit, eosdem fratres

    multum inordinabiliter et contra propositum et honestatem mon-

    achorum vivere, pro eo quod nec professionem facere voluissent

    et singulares domos et seorsum proprietates haberent nec refe-

    ctorium nec dormitorium commune haberent. Asserebat etiam

    sub cleri sui et multorum tam abbatum quam monachorum re-

    ligiosorum testimonio, quod prefatus abbas, antequam vita dece-

    1. Itaque (cum Conradum regem medio mense Maio a. 1149 in Ger- maniam revenisse constet) non ante m. Februarium a. 1150 scripta haec epistola est. 2. Rogerio rege. 3. dioec. Basileensis.

    WIBALDI EPISTOLA 230. 349

    deret, sibi conquestus fuerat, quod monachi sui inobedientes sibi 1149 et prorsus rebelles existerent neque disciplinam aut correctionem ullatenus recipere vellent. Hoc ipsum sub multorum audientia idem abbas domino nostro regi intimaverat. Nos quoque, karis- sime pater, oculis nostris in eodem monasterio positi vidimus, quod proprias domos habebant et prebendas more secularium clericorum capiebant. Tunc quoque, in conspectu regni in tanta controversia positi, neque tonsuram neque habitum monachi ex- hibebant, set semilaici quodammodo deridendos sese ostendebant. Allegabant preterea religiosi viri, quod personam suis viciis con- sentientem ex industria elegissent. Collectis itaque in unum harum obiectionum summis, adiudicatum est, non potuisse non- monachos abbatem eligere, eum precipue, qui monachus nunquam extitisset. Iussi sunt deinde tam monachi quam beneficiati" et ministeriales aecclesiae ad curiam, quae Spirae in purificatione 1150 beatae Mariae celebrata est, convenire. Ubi post multam mon- Febr'" achorum pertinaciam tandem pari voto et unanimi consensu ex- pecierunt, sibi dari in patrem et pastorem animarum suarum virum nominatae religionis, vestrae sanctitatis filium videlicet abbatem Erliacensem1 Eilulfum. Dominus vero noster rex, com- municato tam Basiliensis episcopi quam aliorum religiosorum consilio, predicto concessit Morbacense monasterium sub ea spe et sub tali mandato, ut prefatam aecclesiam in divino cultu et monastica religione reformaret. Super quo, pedibus vestrae cel- situdinis humiliter advoluti, devote clementiam vestram implo- ramus, ut, quod tam bene et tam bonorum suflragio inchoatum est, ad honorem Dei vos vestra benedictione et confirmatione perficiatis; neque vestrae pietatis aurem aliquibus pseudomon- achis, his tam recte gestis contradicere volentibus, inclinare dignemini.

    a. beneficati r.

    1. a. Herilacensem (Erlach monastcrii, dioec. Lausannensis).

    350 WIBALDI EPI8TOLA 231.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.