Monumenta Corbeiensia, Nr. 286, S. 442
1150 H(einricus) Dei gratia Leodiensis aecclesiae humilis minister
Oct. Dec. ^omno wT(jbaido) eadem gratia venerabili Stabulensi abbati sa- lutem et fraternam in Christo dilectionem.
Propter necessitates grandes ex inproviso nobis occurrentes minoribus negociis nequaquam vacare possumus. Non latet enim prudentiam vestram, fomitem huius mali, hactenus specie in- vidae adulationis protecti, calcata sub pedibus regalis reverentia matestatis, omnes rupisse aditus simulationis. Comes enim de Rupe Heinricus treugas illas, quas per manum comitis Namu- censis* et aliorum suorum in manus principum nostrorum stabili
a. Gnd' r. h. appelare v. c. nt addidi.
\. Maastricht. 2. Heinrici.
WIBALDI EPISTOLAE 299. 300. 427
pace firmaverat, nihil nobis contradicendo, incendiis et rapinis 1150 in nos et aecclesiam nostram inpudenter confregit, estimans, ex- communicatis dictum" esse: ut, qui in sordibus sunt, sordescant adhue1. Comes Namucensis, nescimus quo rumore regiae debi- litatis, venenosa factione aliorum principum in nos et aecclesias nostras forit. Premissis dilectionis et fidelitatis nunciis, et sub- sequenter eadem hora nuncio exfestucationem dominii nostri de- ferente, Cinei nostram dominicalem villam, adhuc ista legatione infecta, penitus succendit. Quia igitur vobiscum de meis secretis soleo loqui ut mecum, in gremio vestri consilii et consolationis hanc repono causam conturbationis, ut ego et vos, qui in eadem curia fideles sumus domestici, alter pro altero, cum opus fuerit, veritatis et fidei inveniamur socii. Bene valeat dilectio vestra. Cetera presentium lator expediet.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 286, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/7bb79d1a-a0b8-4af9-89af-35fd3ef94f52/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success