Monumenta Corbeiensia, Nr. 81, S. 176
(M. 72.)
Reverendo patri et domino suo Eugenio sanctae Romanae aecclesiae summo pontifici Henricus comes de Namuco et Luze- lemburch devotionem filii cum fideli servitio.
Sicut inter me et Richardum archidiaconum Virdunensem in curia vestra Treveris1, mediante Clarevallense abbate*, ordi- natum fuit et in vestrae sanctitatis presentia confirmatum, ita die constituta observare et adimplere modis omnibus postmodum volui sub testimonio Virdunensis episcopi5 et Corbeiensis abbatis. Set ipse Richardus archidiaconus valde ingeniose cepit occasiones querere, qualiter a propositis conditionibus recederet, et Ansel- mum quendam liberum, hominem meum, atque alios quosdam studiose sollicitavit, ne homines sui fierent et ne beneficia, quae a me habent, ab ipsius manu reciperent. Ego pro reverentia vestri apostolatus in predictis conditionibus et placito permanere absque dolo et sine fraude volo; cum tamen, si in gratia vestra fieri posset, ut me de hac causa coram meo iudice pulsaret et in foro, cui haec iurisdictio pertinet, super hoc litigare vellet, paratum me modis omnibus inveniret. Eapropter paternitatem vestram humili supplicatione deprecor, ne" in me, vobis obedientem et ea quae prescripta sunt observare cupientem, sententiam mit- tatis vel terram meam sub aliquo interdicto ponatis, quatinus vestrae personae excellentiam tanto plus diligere valeam et ad defensionem ecclesiae Dei esse devotior.
a. ne scripsi pro ut cod.
1. habita a Decembri 1147 ad Febr. 1148. 2. Bernhardo. 3. Al- beronis III.
WTBALDI EPISTOLA 88. 161
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 81, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8b091fc5-da6e-4cf3-8622-e37dcaab044b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success