useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 118
Signature: 118

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
125. Wibaldus Stabulensibus respondet, ut fornagia ab Odilia oblata recipiant. (M. 104.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 118, S. 214
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 118, S. 214

    Graphics: 
    x

    1148 Frater W(ibaldus) Dei gratia id quod est in aecclesia ca- tholica R(oberto) venerabili decano et ceteris in Christo dilectis filiis et fratribus, qui sunt in congregatione Stabulensi, bene- dictionem et vitam usque in seculum.

    a. Odilia addidi. b. beneficinm addidi.

    WIBALDI EPISTOLA 125. 199

    Grata nobis valde est et iocunda ea rerum oportunitas, que 1148 nobis facultatem subministrat, ut vestrae universitati scribere immo vero tanquam cum presentibus colloqui et affectum de- promere valeamus; et ea nobis materia illustrior est et acceptior, que, deterso animi nostri angore, serenum quiddam atque tran- quillum menti nostrae copiosius infundit. Quod utique uberiore gratia totiens fit, quotiens statum vestrum tam in personis quam in rebus absque ullius iacturae graviori detrimento procedere intelligimus. Consuetam circa nos animorum vestrorum sinceri- tatem et cottidianis incrementis sese transcendentem benivolen- tiam in litterarum vestrarum tenore accepimus. Et licet tantis laudum preconiis iudicemur indigni et nostra merita circa aec- clesiae vestrae augmenta et utilitatem nequaquam recognoscere presumamus, tamen divinae gratiae, cui totum quod sumus as- scribimus, toto cordis affectu et vocis ministerio gratias referre non cessamus, quod mentis vestrae desiderium erga personae nostrae licet vilis et exiguae amorem habundantius accendit, nec ex diuturnitate fastidium neque ex assiduitate contemptus ne- que ex occasione novitas in vestrum collegium subintravit, set propensiore karitatis vinculo et vosmet ipsos invicem et nos, omnes et singuli, et honorando diligitis et diligendo honoratis. In quo sanctissimae unitatis glutino solidius coniuncti, et ad- versa mundi huius, que vos et vestra crebris et validissimis icti- bus quatiunt, fortiter toleratis et, incommodis rerum defectibus indesinenter molestati, augere tamen et provehere domus Dei decorem non cessatis. Quodsi inter vos aliquis discordiae nevus appareret et vos aliqua novitatum ambitiosa macula sordidaret, non dicimus crescere, set ne stare quidem possetis. Ceterum quod de utilitate communi nostrum consilium et mandatum ex- pectastis, non arbitramur factum esse ex diffidentia impetrandi set potius ex alacritate obediendi. Siquidem animus noster iam a longo tempore vobis est notissimus, quod promta et facili vo- luntate, quicquid a laicis extorquere potuimus, vestris et pau- perum usibus, habito pre oculis divini respectu iudicii, coapta- vimus. Confidentes igitur de protectione divina et de nostrae

    200 WIBALDI EPISTOLAE 125. 126.

    1148 parvitatis subsidio, possessionem illam de furnagiis" ab illa ma- trona Odilia, sive defuncta sive adhuc vivente, ad usum mona- sterii revocate, et maxime ad sustentationem pauperum, in qui- bus Christus presentialiter recipitur et alitur. Etenim tam apud Deum maior merces et copiosa retributio pro hoc vobis exhi- bebitur, quam apud homines facilior excusatio et suflragium de- votius et defensio robustior obtinebitur. Nos, quod vobis cordi est, in tantum valemus, in quantum vos valere cognoscimus; et esse vobiscum omni tempore, si fieri apte posset, desideramus. Minae hominum venti sunt. Iure gentium licet vim vi repellere. In atrio vestro et in manibus vestris res posita est. Misimus vobis in maiore scedula quasdam questiones, que nuper apud nos Corbeiae exortae fuerunt.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.