useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 53
Signature: 53

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
56. Reinardus abbas Reinehusensis Wibaldo scribit de eius erga se beneficentia et de sua egestate. (M. 36.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 53, S. 149
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 53, S. 149

    Graphics: 
    x

    Domno Wibaldo Reinardus qualiscunque, fidelissimus tamen, 1147? quicquid dulcius.

    In multis et magnis beneficiis tuis, hominum dilectissime, mutas tibi litteras, si tamen mutas, mittere curavi. Et ipsis quidem beneficiis tuis qualescunque grates vellem rependere, nisi scirem, gratuitum bonum tuum nullatenus eas requirere. Verum- tamen parturitio cordis mei nequaquam patitur, de interiori con- ceptione foras nichil erumpere. Quid tamen dicere possum, nisi quia tu, sicut quidam dicit, alter idem mihi facis, quod facere debes? Huius enim sententiae veritate considerata, quodam- modo viscera tua largiter in me foves et, mihi quicquid inpertiri videris, procul dubio tibimet ipsi proportionaliter inpendere co- gnosceris. Bene legis et intelligis illud divinae mandatum legis: Quodcunque vultis, ut faciant vobis homines, hoc et vos facite illis\ Siquidem, si tuae vitae status sic esset ordinatus, ut tu in egestate positus amicum superiorem te divitiis et opibus ha- beres, licet non exigeres, si tamen illius voluntaria benivolentia

    te respiceret, fortasse non abnueres. Non me nec me-

    moriae excidit illa Tulliani dialogi sententia de amicitia, qua sic dicit: Amare nichil est aliud nisi eum ipsum diligere, quem amas, nulla indigentia, nulla utilitate quesita; quae tamen utilitas ipsa efflorescit ex amicitia, etsi tu eam minus secutus sis*. Nam et ego te dilexi, sicut ipse nosti, cum nec ego ulla artarer in- digentia, utpote mihi sufficiens in his quae dabantur, nec tuus status in eo rerum genere consisteret, ut animus meus tale quid ex te sibi proponere vel expetere posset. Nunc autem aliorum

    a. d' c.

    1. Matth. 7,12. 2. Cic. de amicitia 27, 100.

    134 WIBALDI EPISTOLAE 56. 57.

    1147? cura gravatus et, sicut Domino placuit, necessariorum tenuitate aliquantisper anxiatus, id ipsum divinae consolationi indubitanter asscribo, si cuius cor ipse Deus tetigerit, quamvis preter te fere nullus hoc tempore sic circa me sit affectus, ut oculos suos super me aperiat et, ipsius copia de nostri auctoris munere ac- cepta, meam inopiam, quam propter alios sustineo, fraterna compassione suppleat. Nam mihimet soli facile sufficerent vel parva, quia, quantum res patitur, non valde requiro superflua. Set quid diutius occupatos oculos vel aures tuas talibus me- morans teneo? quamvis iocundum mihi sit ac delectabile cum dilectissimo meo sepe diuque fabulari. Modus itaque iam nunc sit interim dictionis, cum non sit modus dilectionis. Vale.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.