Monumenta Corbeiensia, Nr. 221, S. 362
Dilectissimo domino suo W(ibaldo) A(rnoldus) suae sancti- tatis devotus famulus se per omnia.
Gratias Deo et domino meo1 et vestrae excellentiae refert intimus et fidelis vester domnus Xantensis T(hiebaldus), quem vestrae creavit industriae perspicax effectus; et ego pro modulo meo pro ipso pedibus vestris cum multimoda gratiarum actione provolvor. Dabitis autem post irrigationem ei incrementum, ne plantatio vestra eradicetur, si non fuerit fomentis necessariis ad- iuta. Domnus enim Coloniensis*, Romam in proximo proficiscens, cum fratre Bunnensis* F. eum gravare intendit; et, si ipse gra- tiae domni papae sua pecunia conciliari potest, quia alia ei de- sunt patrocinia, a prepositura Xantensi domnum T(hiebaldum) amovere disponit, et domnum F. eadem investire. Exoratam itaque dilectionem vestram, que nunquam nos destituit, esse vo- lumus, quatinus a domino meo rege vestra et nostra obtineat peticio, ut denuo nequaquam ruiturus* confirmetur; et si archi- episcopus quod postulat consecutus fuerit, ipsius protectione auctoritati" domni papae commendetur1, ita ut, si alterius electio aecclesiae eum vocaverit in prepositum, interventu domini mei a domno papa promotio talis ei non negetur. Has vero litteras", quia non est scriba doctior, ut vestra discretio dictare non de- dignetur, humiliter deposco; et sigillum aureum per presentium portitorem una cum litteris cum festinatione transmittatis. De cetero acephalas7 non audemus mittere; quod tamen non sine causa fecimus.
a. protectioni auctoritate cod.
1. Conrado regi. 2. Arnoldus I archiepiscopus, a papa vocatus, v. ep. 204 supra p. 324. 3. Gerhardi praepositi Bonnensis. 4. Arnol- dus archiepiscopus. 5. Thiebaldus praepositus. 6. regis ad papam. 7. litteras sine inscriptione; v. epp. 223 et 226 supra p. 342 et 344.
WIBALDI EPISTOLAE 228. 229. 347
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 221, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/9fa1426d-7ebb-47eb-9089-6f582c9eb506/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success