Monumenta Corbeiensia, Nr. 77, S. 171
Domna Iuthita abbatissa haec dedit de prediis Kaminatensis 1146-1148 aecclesiae, postquam deposita fuit. De curia An. mansum unum
a. Lcgitur ap. MoTtenc Coll. II. p. 234 n. o.
156 WIBALDI EPISTOLA 82.
1146-1148 in Cadenberc cum sex mancipiis Odikoni advocato; item de ea- dem curia Thiedero duos mansos; item Reinhero unum mansum et 12 solidos; item uxori Sigehardi tres mansos; item Helprado quinque solidos avenae et quinque solidos denariorum. De curia Cokerbike dedit Odikoni advocato unum mansum et man- cipium unum nomine Badonem; item eidem feminam nomine Seburgem cum tribus filiis suis; item Herimanno mansum unum et mancipium Radulfum; item Odoni mansum unum et man- cipium Borgodonem; item Rikberto advocato mansum unum cum mancipio Mane; item eidem mansum nnum cum Huikone man- cipio; item eidem mansum unum cum Reinolfo mancipio; item eidem mancipia novem, quae Teutonice vocantur enlope; item Waldingo quinque mancipia; item Heinrico de Botwide dedit quinque mansos cum mancipiis suis, qui sunt beneficium Hel- pradi dapiferi nostri; item eidem quatuor mansos, quorum unus est de beneficio Thankradi, tres de beneficio Brunonis; item Arnoldo mansum unum, qui nobis pertinet. De curia in Heppenstide dedit Heinrico advocato duos mansos; Odikoni ad- vocato unum mansum; Epponi unum mansum. De curia in Widele dedit Odikoni advocato duos mansos; Ricberto advocato quatuor mansos; Herimanno advocato unum mansum; Heinrico advocato tres mansos, qui sunt beneficium Helpradi dapiferi mei; Tezzoni unum mansum, qui est beneficium Heinrici cle- rici; item Rikberto advocato dedit viginti quatuor mancipia, qui Teutonice vocantur enlope. Et hec omnia fere ad prebendam congregationis pertinent. Apud Bardenwich dedit in beneficio septem marcas. In curia Wichmannesburc dedit in beneficio viginti novem mansos et de indominicata terra duodecim mansos cum tribus domibus et curtibus earum. Dedit insuper viginti villas Slavicas ad eandem curiam pertinentes. Inter Boden- husen et Sutherburg dedit viginti quinque mansos et de indo- minicata terra octo mansos cum duabus domibus et curtibus earum et villas Slavicas tredecim et unam dimidiam. Item Walthardo subadvocato tres mansos; item Gerharto duos mansos.
WIBALDI EPISTOLA 83. 157
83. Eugenius IIIpapa Adalberto archiepiscopo Bremeiisi et Hen- rico Mindensi ac Thietmaro Verdensi episcopis mandat, ut alienatas coenobii Kaminatensis possessiones repetant. (M. 66.) Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratri- 1148 bus,A(dalberto)Bremensi archiepiscopo,He(nrico)Mindensi,T(hiet- Apr' ° maro) Ferdensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Possessiones aecclesiarum patrimonia pauperum, precia pec- catorum esse noscuntur; ideoque si quis presumit ea contra iusticiam detinere, sacrilegium profecto committit. Significatum nobis est, quod parrochiani tui, frater archiepiscope, Odico, Ric- bertus, Thederus, Rainerus, Heremannus et quidam alii posses- siones Kaminatensis aecclesiae de manu Iudith quondam abba- tissae, postquam deposita fuit, recipere presumpserunt et eas eidem monasterio reddere, suae salutis immemores, contradicant. Hugoldus, Waltardus, Gerhardus et quidam alii parrochiani tui, frater Fardensis, beneficia quaedam, ut nobis suggestum est, de manu eiusdem abbatissae, nichilominus postquam deposita fuit, receperunt. Quia igitur prefata I(udith), postquam per senten- tiam venerabilis fratris nostri bonae memoriae T(homae) pres- biteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, a regimine Kami- natensis aecclesiae deposita fuit, nullam alienandi vel impigno- randi bona ipsius aecclesiae habuit potestatem, per presencia vobis scripta mandamus, quatinus eos districtius moneatis, ut bona predictae aecclesiae, quae contra animarum salutem detinere presumunt, ei cum integritate restituant et ab ipsius infestacione desistant. Quod si infra quadraginta dies postquam a vobis commoniti fuerint facere contempserint, canonicam de ipsis iu- sticiam faciatis. Nichilominus, frater Mindensis, presencium tibi auctoritate mandamus, quatinus Walderum, qui eiusdem mo- nasterii predia, clericalis officii consideracione postposita, ab eadem, quae potestatem dandi non habuit, dicitur recepisse, districte commoneas, ut male acquisita restituat et eandem aec- clesiam in pace possidere permittat. Quod si facere contempserit, canonica eum censura coerceas. Data Remis Nonis Aprilis.
158 WIBALDI EPISTOLAE 84. 85.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 77, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/664f6aac-c531-4358-afd0-65d4ec07c5f7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success