Monumenta Corbeiensia, Nr. 220, S. 360
1150 Dilecto domino et amico suo A(rnoldo) venerabili sanctae Fe r' Coloniensis aecclesiae preposito maiori, regiae curiae cancellario,
frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica,
se ipsum et sua universa.
Acephalas litteras* a vobis accipere consuevimus. Quas
qui scribunt, similes sunt illis, qui prandent illotis manibus.
a. nos c.
1. S. Mariae in porticu. 2. Litteras sine inscriptione. V. ep. 223 supra p. 342.
WIBALDI EPISTOLA 226. 345
Semel correptus, de cetero emendabitis. Ad penultima vestra 1150 inter prima nostra vobis respondemus, quod, quando conveneri- mus, plura dilectioni vestrae referre habebimus, que ut litteris mandarentur, nec breve nec tutum fuit. Preterea multa" nobis dempta sunt, ex eo videlicet, quod Deo de coelis distillante mi- sericordiam, Guelfo, cum omnibus fere hominibus suis a iuniore Febr. s rege pugna superatus, captus est. Et opinabile quidem est et veraci coniecturae satis consentaneum, quod, si hoc bonum divina clementia non esset largita, magnos in regno motus fuisse fu- turos, quos nunc ex facili posse comprimi et suffocari confi- dimus; que plenius a clerico vestro E. cognoscere poteritis. In quantum vero intelligere et diiudicare potest nostra capacitas, dominus noster rex omne studium et consilium suum convertit ad disponendas et gerendas res publicas, nec modo tempus re- dimit nec causas perfunctorio transitu eludit. Inde est quod, ordinatis serio et rationabiliter rebus suis, que ex quadam ne- cessaria serie , quodammodo concatenatae sunt, colloquium habere vult cum Saxonibus in dominica qua cantatur Iudica me Deus1 apud Fuldam; ubi vos interesse modis omnibus mandat et precipit. Mittere etenim Romam cum gravitate magna et regni ac personae suae honestate intendit, in quibus rebus vestro plurimum consilio innititur; et nos tanquam captivatos usque ad adventum vestrum tenet. Defixum plane et ratum est apud ipsum, quod, si sororem suam* absque armis in Poloniam reducere potuerit, mox expedi- tionem Italicam magnifico apparatu ordinabit. Super quo nos iam dubitare non audemus, et maxime, cum ad consilium, quod iam captaverat, hanc mirabilem et insperatam oportunitatem propicia divinitas ei adiecerit. Cetera, cum veneritis, plenius Deo pre- stante conferemus. Que pueri didicimus, iam senes experimur.
Coelum, non animum mutant, qui trans mare currunt: In aqua Iordanis peccata vestra abluere potuistis, set mores vestros eluere non potuistis; etenim non solum mores vestros, set etiam morositatem inde retulistis.
a. mala excidisse videtur.
1. Apr. 2. 2. Agnetem.
346 WIBALDI EPISTOLA 227.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 220, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/83fd2a07-ac9c-4759-bc01-ef3f42749e4b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success