Monumenta Corbeiensia, Nr. 358, S. 517
Reverentissimo patri suo et domino E(berhardo) sanctae 1152 Bavenbergensis aecclesiae venerabili episcopo frater W(ibaldus) 3 Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Non sumus de scola Phitagore, ut auditores nostros in verba
nostra iurare cogamus. Licebit itaque vobis absque ingenii
nostri acerba reprehensione de scriptura nostra5 immutare de-
1. Cf. Exod. 23, 22; Ps. 88, 24. 2. Mart. 24? 3. Mart. 21? 4. Hanc epistolam die 27 Martii ad Eberhardum missam esse, docet Wibaldus in ep. 377 infra p. 506. 5. id est: de Friderici regis ad Euge- nium papam epistola, a Wibaldo formata (supra ep. 372), ut liquet ex ex- tremae istius epistolae verbis his: „uti litteris vcstris, quae ad domnum papam scriptae sunt" cet.
502 WIBALDI EPISTOLA 374.
1152 mere vel adicere; unusquisque enim in suo sensu abundat1. Verumtamen, quoniam ars nulla sine preceptore usque ad plenam rerum certitudinem capitur, licet benignum pectus vestrum scientia et eloquentia non deseratur, nostra tamen verborum liniamenta% quae disertitudinis vestrae picturae substravimus, nullo erunt facundiae ornamento penitus oblitteranda.
Siquidem, cum nos adhuc iuvenes curiam intravissemus ante annos sursum versum plus minusve triginta*, invenimus in quibusdam viris gravioribus imperatoriae maiestatis reliquias de contubernio et disciplina imperatoris Heinrici seniorisqui verba, quae ad domnum papam et ad Urbem ab imperatore diriguntur, tanquam appensa et dimensa memoriter retinebant, neque novis legationibus immutari vel a rudibus legatis alterari permittebant; ne videlicet maiestas imperii et ordo disciplinae obsolesceret.
Et ad comparationem quidem aliorum regum, videlicet Con- stantinopolitani, Ungarorum, Danorum, Northweghorum et alio- rum tam barbarorum quam Latinorum, nostri principis5 verba humilia sunt. Et subtili appendiculo cavendum, ne inter duas et interdum dissidentes potestates, quibus fidei vinculo alligati sumus, sinceritatis nostrae rectitudinem ullo dicendi vel agendi modo distorqueamus.
Reddetis nobis, cum Deo ducente prosperum reditum habue- ritis, studii nostri vicem, de alacritate eventus vestri nos certi- ficare non abnuentes; quia, licet officio et dignitate preeatis, comitate tamen par esse" non dedignabimini.
Si scribere placuerit populo Romano, quod nobis quidem faciendum in hoc articulo plurimum videtur, poterit eruditio vestra uti litteris vestris, quae ad domnum papam scriptae sunt, eisdem de similibus verbis ac sententiis, paucis admodum, pro personarum varietate mutatis.
a. parce c.
1. Rom. 14, 5. 2. i. e. epistolae capita. 3. i. e. circiter a. 1122. 4. Heinrici IV. 5. Friderici I regis.
WIBALDI EPISTOLA 375. 503
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 358, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/796ed28f-a84b-4bfc-a0b4-3152d5b0e2b3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success