useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 388
Signature: 388

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
405. Wibaldus Herimanno canonico Bonnensi eiusque nepti villi- cationem Castiniacensem tribuit. (M. 376.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 388, S. 559
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 388, S. 559

    Graphics: 
    x

    W(ibaldus) Dei gratia Corbeiensis aecclesiae abbas dilecto 1152 fratri et amico suo Herimanno Bunnensis aecclesiae canonico Sept'2 benedictionem et vitam usque in seculum.

    Villicationem nostram de Castiniaco cum omnibus appen- diciis suis fidei tuae committimus, sicut eam tenuit Luothowicus nepos tuus, hoc est secundum pacta et conditiones, quae a felicis memoriae predecessore nostro domno abbate Erchenberto1 de eodem predio et villicatione sunt ordinatae et constitutae; ita videlicet, ut tu destructa reedifices et dilapsa restaures tam in domo indominicata quam in cellario et torculari et bovaria* et aliis tam edificiis quam clausuris. Post obitum quoque tuum concedimus eandem villicationem modo, quo supra dictum est, nepti tuae, prefati Loudowici filiae, sub hoc videlicet conditionis tenore: quod eadem puella aecclesiae Corbeiensi in iure mini- sterialium a dominis suis, quibus modo pertinet, attribuatur et transactetur absque nostro labore et expensa a presenti festivi- tate sancti Michahelis archangeli, quae est in anno dominicae incarnationis 1152 indictione prima, infra anni spacium*, et quod predicta puella, quando ad nubiles annos pervenerit, non nisi nostra vel eius, qui nobis in abbatia Corbeiensi regulariter suc- cesserit, permissione nubat. Quodsi de prescriptis conditionibus aliquid a te vel ab eadem puella pretermissum aut violatum fuerit, predicta villicatione cum omni beneficio suo sine spe re- cuperationis de cetero carebitis. Si autem in solutione vini vel annonae vel nummorum seu vasorum vel aliarum pensionum

    1. abbate Corbeiensi, 1106 —1128. 2. bubili. 3. i. e. intervallo dierum 29 Sept. 1152 et 29 Sept . 1153.

    544 WIBALDI EPISTOLAE 405. 406.

    1152 statutis diebus negligentes fueritis, pro tali excessu vel iuditio ept' familiae in Castiniaco vel iudicio ministerialium nostrorum in caminata1 nostra Corbeie, utrumlibet horum nobis magis pla- cuerit, respondebitis et in compositione duodecim solidos num- morum persolvetis. Quaecumque autem nepos tuus Loudowicus vel in pignore vel in beneficio de rebus iam nominatae curtis Castiniacae tam in agris quam in vineis vel etiam censu aut silva obligavit vel alienavit, iudicio curiae nostrae in irritum ducta sunt, et stare non posse post obitum villici adiudicata; quae vobis ita recolligenda committimus', ut, si infra huius annik spacium non feceritis, a villicatione et toto pacto cadatis. Quod autem filiae quondam Loudowici villicationem post discessum tuum concessimus, non ex eo est, quod hereditariam ei succes- sionem vel in villicatione vel in beneficio patris aliquid recogno- scamus, cum hoc a nostris ministerialibus universaliter abiudi- catum sit, set propter tuum et amicorum tuorum servitium ad hoc faciendum inclinati sumus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.