Monumenta Corbeiensia, Nr. 119, S. 216
1148 Frater W(ibaldus) Dei gratia id quod est in aecclesia ca- ct ' tholica R(oberto) venerabili decano et ceteris in Christo dilectis filiis et fratribus Stabulensis coenobii monachis benedictionem et vitam usque in seculum.
Licet modis omnibus iustum sit, ut pro filiali affectione, qua nostrae parvitati artiore vinculo copulamini, omnia nostra vestrae conscientiae debeant esse nuda et aperta, tamen aliquantulum erubescimus infirmiora Corbeiensis monasterii vobis detegere, «isi quod vestra interest omnium rerum nostrarum habere no- ticiam. Et nos contra obloquentum detractiones famam nostram tueri et conservare studemus. Etenim juxta beatum Augustinum1 crudelis est, qui famam negligit; et gentilis ille doctissimus Ci- cero dicit, famam esse non mediocre telum ad res gerendas*. Ob hoc etiam vestrae noticiae ista non esse subtrahenda sumus arbitrati, quod quidam de fratribus Corbeiensibus exierunt a nobis, set non erant ex nobis; et propter institutae fraternitatis for-
a. sic est corr. in cod. fornagiis.
1. in sermone 355 c. 1 (Opp. S. Augustini ed. Caillau T. XXI. p. 348). 2. Cic. de amicitia 17, 61.
WroALDI EPISTOLA 126. 201
mulam inter Stabulense et Corbeiense monasterium, vel apud vos 1148
Oct.
licitam et tutam mansionem habere vel per intercessionis vestrae gratiam regressum ad suos fratres obtinere se posse existimant.
Longam itaque actionis seriem compendiosa vobis narra- tione pandemus. Cum anniversaria dies obitus predecessoris Oct. 8 nostri abbatis Heinrici1 a nobis Corbeiae christiano more cele- braretur', tres ex iuvenibus fratribus nostris a conventu nostro et exequiis, quas defuncto abbati impendebamus, sese ex de- liberatione et condicto subduxerunt. Interrogati a nobis, cur ita fecissent, responderunt, se tute non posse orare pro excom- municato, cuius cadaver contra canonicam iusticiam esset hu- matum intra aecclesiam. Quesivimus a reliquis fratribus — omnes enim aderant, senes cum iunioribus — an huic ser- moni assensum preberent? Negatum est ab omnibus, tale et tam inauditum verbum ex sua coniventia processisse, precipue cum idem abbas Heinricus, quem nunquam fuisse abbatem tres illi temeraria presumptione affirmabant, nequaquam, dum advi- veret, de crimine aliquo fuisset convictus vel confessus, set ne pulsatus quidem ordine iudiciario. Rogabant omnes, ut sui mi- sereremur. Erant enim perniciosi illi tres in congregatione discor- des, elati, et ad omnem ordinis ruinam et claustralem disciplinam destruendam audacter promptissimi, et ex longo tempore iam propter bonum pacis, multorum reclamante consilio, longanimiter a nobis tolerati. Conversi etiam nunc ad patientiam et pater- num induentes animum, coepimus eos mansuete et instanter ad- monere, ne ambularent in magnis et in mirabilibus super ses, deponerent odia veternosa, que in aeternum trahunt interitum, cessarent persequi cineres mortui hominis, desisterent seandalum facere nobis et fratribus suis. Invenimus inquam hic electi et vocati ac venire ex obedientia iussi, aecclesiam hanc absque ullius contradictione divina celebrantem ofjicia; et iain per biennium, ex quo ille vita decessit*, nullas a prelatis nostris accepimus litte- ras vel mandata, in quibus de excommunicatione personae illius vel de eiectione corporis ipsius contineretur. Dominus in euan- 1. II. 2. 1148 Oct. 8. 3. Ps. 130, 1. 4. 1146 Oct. 8.
202 WIBALDI EPISTOLA 126.
1148 gelio dicit beato Petro: »Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque soloeris super terram, erit solutum et in coelis*1. »Super terram' inquit, non »sub terra*, quoniam viventes et non mortui debent excommunicari vel ab- solvi. Et Salemon ait: »Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit**. Quod Hiezechiel propheta multis verbis ac sententiis explanat, ut in ipsius volumine invenietis, finem vitae in cunctis asserens potius iudicandum quam vivendi principia. Beati Leonis papae et sancti Gelasii papae sententia est: »Quibus vivis non communicamus, nec mortuis com- municare possumus*. Proinde nostrae parvitati consequens vide- tur, ut, quos vivos a communione christiana non alienavimus, nec mortuos excommunicemus. Multae paleae sunt in area, quibus necdum accessit ventilabrum. Verum in his et huiusmodi exhor- tationibus tres illi more aspidis surdae et obturantis aures suas* non audiebant vocem incantantis*, set orabant enixius, ne ipsis violentiam inferremus, asserentes, dominum illum non esse ab- batem nominandum nec in abbatum numero reputandum pro eo, quod dominum suum deposuerit et in sede sua sederit contra canones. Etenim karissimi fratres, quod inviti loquimur, apud eosdem fratres — sicut in plerisque claustris quae regiae ditioni et ordinationi subiecta sunt — nullus de regula sermo, nulla de consuetudine Cassinensi vel Cluniacensi seu antiquorum mona- steriorum mentio, set canones, decreta, appellationes, concilia, iura, leges, condempnationes, taliones, argumenta, probationes, infamationes assidue loquuntur, cottidie novos abbates, novos priores habere desiderant. Nullus prepositus, nullus cellerarius placere potest. Panis, cervisia, pulmentum semper in culpa est. Villicationes, beneficia principum et ministerialium ordinant. Haec prima in capitulo dicendi inicia, in his diem consumunt. De moribus, de religione, de patientia et humilitate, de obedientia et caritate nullum unquam verbum; de vestitu moderato, de ton- sura et incessu prorsus extincta memoria est. Et cum omnia die ac nocte pervertant, tamquam censores et homines castiga- 1. Matth. 16, 19. 2. Eccle. 11, 3. 3. Ps. 57, 5. 4. Ps. 57, 6.
WIBALDI EPISTOLA 126. 203
tissimi omnia primi reprehendunt, ne ipsi reprehensibiles repre- 1148 hendantur. Postquam in admonendo longam frustra operam consumpseramus, tandem, ne auctoritas capituli ludibrio habere- tur: Quia inquam medicinam non recipitis, set potius in amen- tiam conversi in medicum insanitis, iam incumbit vestris ceptis, ut fratres vestros aliena communione pollutos comprobetis — nos enim vnnocentes erimus pro eo, quod vicium hoc in congregatione ista nunc primum cognovimus — aut non solum inobedientes ac rebelles quin etiam profani et sacrilegi apparebitis in eo, quod mortuos iniquo odio persequimini, cum Salemon doceat, ne lae- tandum quidem in morte inimicorum \ Quid igitur commisit H(ein- ricusj abbas, aut in quo christianae professionis propositum et canonicae institutionis tramitem excessit, ut excommunicationis laqueum incideretf Ad haec illi testabantur: quod, cum beatae memoriae domnus cardinalis Thomas,' apostolicae sedis legatus, instituisset iudicare de illo Heinrico*, qui ab ipso depositus ali- quando Corbeiensi prefuit monasterio, cum accusatio esset ordi- nata et lis coram ipso contestata, cum ipse iudex presideret, ad tuendam innocentiam suam sub stola sua coram omnibus excommunicavit, ne quis pro eadem causa pecuniam daret vel acciperet; ceterum idem Heinricus", de quo agitur, postmodum publice confessus est, quod pro eodem negotio sex marcas ar- genti predicto domno cardinali dedisset. Ergo inquam blas- phemia vestra grandior est et horribilior; quia lingua vestra non solum transit in terra ad eruendos cineres in pace aecclesiae de- functi sacerdotis, set etiam posuistis in coelum os vestrum, sanctam matrem nostram Romanam aecclesiam in crimen heresis trahendo. Sciscitato itaque fratrum nostrorum consilio, iussimus eos in in- firmariam secedere, quatinus ex maiori mora deliberationis, quid agendum esset, providere possemus. Quod cum facere rennuerent, interdiximus fratribus in virtute obedientiae, ne illis presentibus divina celebrarent officia. Unde compulsi a fratribus, mansionem sibi deputatam erecta cervice introierunt. In qua domo cum obedientiam non servarent set potius cachinnis et irrisionibus 1. Prov. 17, 5. 2. I . 3. II .
204 WIBALDI EPISTOLA 126.
1148 vacarent et huc illucque vagabundi discursitarent, ex sententia priorum non esse bonum iudicavimus, sumere panem filiorum et mittere canibus1; atque ita inpoenitentes immo aperte rebelles de congregatione et claustro non sine dolore et lacrimis emisimus.
Ceterum ut noverit vestra discretio, cuius opinionis cuiusve sanctitatis essent hi graves et severi homines, qui mortuorum meritis inquinari se arbitrabantur: primus eorum nomine Ever- nandus, a iuventute sua discors et evirati gestus atque incessus, tempore Heinrici iunioris, qui tunc Corbeiense monasterium tenebat, libro uno furtim sublato sacrilegium perpetravit; pro quo penae addictus sub manu prefecti, nullo pro eo inter- cedente set tamen plerisque propter ordinis infamiam erube- scentibus, fugere permissus est; quem nos, omnem correctionem cum omni instantia promittentem, pro supprema misericordia, ne periret, in claustro recepimus. Secundus ex tribus nomine Adelbertus en altera vice levavit calcaneum suum adversus de- creta et opus sacrosanctae matris nostrae Romanae aecclesiae, adherendo illi Heinrico, quem domnus Thomas cardinalis, apo- stolicae sedis tunc legatus, de symonia convictum et confessum deposuerat et sententiae non parentem quin immo rebellem et rerum aecclesiasticarum pervasorem iudicio sancti Spiritus ex- communicaverat; pro qua re idem Adelbertus postmodum publice poenitens et ab excommunicatione, qua maculatus erat, abso- lutus a predecessore nostro, quem ipse nunc exsepelire molie- batur, vix post longam humilitatis speciem in communione fra- trum et congregatione est receptus. Tercius eorum Godescalcus, a suis coaetaneis cellerarius monasterii contra seniorum consi- lium, antequam regimen ipsius monasterii suscepissemus, satis irrationabiliter institutus, consumpsit substantiam monasterii vi- vendo "; de cuius vita et moribus tacere quam loqui honestius est.
Hos tres, si ad vos forte venerint, indignos vestra huma- nitate iudicabitis, nec vestrae cum Corbeiensibus sodalitatis con- stitutio* in tantum extendetur, ut tales fovere, vel nobis ac mon- asterio quondam suo reconciliare, ullo modo consentiatis.
a. sic c.
1. Matth. 15, 26. 2. Cf. ep. 50 supni p. 128. 129.
WD3ALDI EPISTOLA 127. 205
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 119, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ad89cf73-5bac-4f81-808d-54b49def7770/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success